Folia Canonica 1. (1998)

LECTORI SALUTEM

LECTORI SALUTEM! Sacrorum canonum scientia ad fidelem observantiam legum Ecclesiae maxime necessaria plurimum conferre potest etiam ad universa apostolatus opera promovenda, quibus Ecclesiae visibilis societas ut signum sacramentale salutis efficacius in mundo luceat et Christifideles artius in Sanctissimae Trinitatis communione socientur. Canonisticas vero disciplinas in lumine legis evangelicae excolere ac provehere cum specialiter pertineat ad universitarias iuris canonici facultates (cf. const, ap. Sapientia Christiana, art. 75), in Universitate Catholica de Petro Pázmány nominata, quae Budapestini sedem habet, anno 1996 a Sede Apostolica conditum est Institutum Postgraduale luris Canonici ad instar Facultatis. Quo autem magis possent studentes iuris canonici ad investigationem et magisterium informari praepararique ad peculiaria munera ecclesiastica obeunda, opportunum visum est periodicum quoque aliquod iuris canonici instituere, praesertim cum constaret in hac media Europae parte nullos antea huiusmodi commentarios periodicos exstitisse. Ephemeris nostra edetur consilio et auctoritate Instituti luris Canonici Budapestinensis sociata opera cum Instituto de Sancto Athanasio nominato Ecclesiae Byzantino-Catholicae Hungáriáé in oppido Nyíregyháza sito, quod affiliatum est Pontificio Instituto Orientali in Urbe cupitque fieri centrum quoddam theologicum specialissimae vocationis in Europa Centro-orientali. Folia haec Canonica — haud aliter atque Folia Theologica Facultatis SS. Theologiae eiusdem Universitatis Catholicae de Petro Pázmány nominatae — placuit semel in anno prodire in lucem textusque solum scientificos continere, hoc est studia et iudicia critica linguis maioribus litteraturae canonisticae exarata. In periodico nostro opera de iure canonico et orientali et Latino tractantia tam Hungarorum quam aliorum publici iuris facere nobis in animo est, quo modo etiam desiderium nostrum fovendi dialogi cooperationisque harmonicae inter catholicos diversarum Ecclesiarum sui iuris, necnon inter catholicos et ceteros Christianos (praesertim orientales) exprimitur. Benefactoribus, qui ut hoc primum volumen ephemeridis nostrae in lucem edi posset, subsidiis effecerunt collatis, gratias referentes novos commentarios periodicos, qui Folia Canonica inscribuntur, omnibus lectoribus libentissime commendamus. Moderatores

Next

/
Thumbnails
Contents