Brevis conspectus vitae eius. Tóth Tihamér (Budapest, Korda Rt. Ny., 1940)

castam, urbanam, gravem, religiosam iuventutem christianam iam inde a tene­ris aetatibus educandam esse, quae tamquam acies hilaris, virilis, fidei ad­haerens Christo nomen det. Seriem librorum cui inscribitur „Litterae ad discipulos meos" sequeban­tur orationes in ecclesia Universitatis habitae. Sacerdos optimae spei Buda- pestini autumno 1918 incepit oratoris munere fungi cum iam de iuventute optimus meritus a sodalibus Congregationum Marianarum et ab exploratoribus (éclaireur) plusquam ordinario amore assequebatur. Praedicationibus mira eruditione et zelo apostolico prolatis brevi tempore animos metropolis Hun­gáriáé sibi et religioni consociavit. Ingenium eius et eruditio passim evolve­batur quibus experta inclyta Facultas Theologica Universitatis Budapesti- ensi a Petro Pázmány nuncupata eum docentem habilitavit anno 1924. Sequenti vero anno cathedra scientiarum Homileticae, Catecheticae et Pedagogicae eidem qua professorio publico ordinario donata est. Libri ab editoribus pere­grinis deinceps in diversas linguas transferuntur et pedagogi moderni ductorem magnum spiritalem saeculi XX. in eo invenire censent. Interim visitat Angliám, Americam quoque. Prima vice die 31 Januarii 1926 habuit orationem ope radiophonicae, quod eo tempore non solum in Europa, sed etiam in toto mundo animos excitavit. Indefessor apostolus ani­marum in eo erat, ut verba Evangelii, praecepta Decalogi, dogmata Symboli Apostolicae, doctrinam Eucharistiae et consolationes orationis Dominicae ad Christi Regis subditos proferat. Ipse enim multa vulnera animarum hominum in automobilis, aeroplani, radiotelephoniae strepitu agitatorum necnon fumo officinarum extortorum sanare coepit. Milia et milia litterarum testantur, quomodo per verba eius animi oneribus vitae quotidianae defatigati hilarita­tem christianam reduces Christi amore consolati sunt. Ab Octobri anni 1931 rector Seminarii Centralis Budapestiensis. Vita praebuit exemplum ad vitam orando et laborando in caritate Dei ardentem apostolicam efformandam. Vir proeminens in Congressu Eucharistico Internationali XXXIV. applaudente toto mundo catholico die 30 mensis Maii 1938 e manibus Cardinalis Legati (nunc gloriose regnantis Papae Pii XII.) accipere meruit litteras Papae Pii XI. qui­bus eum episcopum auxiliarem dioecesis Veszpremiensis (in Hungária) con­stitui dignatus est. Cuius dioeceseos regimen mense Februarii 1939 suscepit. Episcopus forma gregis ex animo factus indefesso labore fideles ad vitam Christiane efformandam alliciebat, exercitia spiritualia tempore Quadragesi­marum ipse ducebat, contionibus subditos suos exhortabatur, — adamussim verificans programma de apostolico labore saepius iacta: „usque ad sum­mum". E quo labore die 5 mensis Maii 1939, prima eiusdem mensis feria sexta, Dominus ad altiora vocavit, cum labores quieto animo passos adhuc florentem in opere apostolico ad se levavit. Memoria eius in posterum vivide colitur in animis gratissimis fidelium, neque opus eius apostolicum vigorem actualem morte eius perdidit. Nam virtus invicta scaturit ex scriptis ad novam vitam inchoandam Christumque imitan­dam, quam vivendi formam vita intacta testavit homini heroico quidem sed tantum terram spectanti quoque utilissimam et maximi valoris esse. 4

Next

/
Thumbnails
Contents