Madaune abbé : A katholiczizmus ujjászületése Angolországban a XIX. században - 62. évfolyam (Budapest, Stephaneum Nyomda, 1899)

Ő Szentsége IX. Pius pápa levele Perillustris et admodum Rev. Due, Dne. observandissime, Reddita fuit SSmo domino Pio Nono epistola tua cum adiecto volumine à te conscripto, cui titulus: Ignace Spencer et la Renaissance du Catholicisme en Angleterre. Excepit oblatum munus Sanctitas sua ea qua praestat benignitate, et ministerio meo debitas tibi gratias agit. Gaudet porro, te eiusmodi argumentum elegisse in quo de iis rebus agitur quae magnam partem sollicitudinum Eius sibi vindicarunt, quaeque ad eccle­siasticam historiam aetatis nostrae illustrandam maxime pertinent. Quare non dubitat quin iucunda Sibi extitura sit lectio oblati voluminis, si qua vacatio ab occupa­tionibus quibus distinetur ad eam animum adiicere patiatur. Interim studium tuum merita laude commendat et Apostolicam Benedictionem paternae dilectionis testem tibi peramanter impertit. Ego vero data occasione libenter utor ut sinceram existimationem meam tibi profitear, cui fausta te salutaria omnia a Deo adprecor. Tui perillustris, et admodum Rev. Dne, Dne obserme Romae die 5 Novembris 1873 Devotus servus Carolus Nocella, Sanctissimi Domini ab. eplis latinis.

Next

/
Thumbnails
Contents