Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Hetvenkettedik fejezet

394 tott eljárása miatt illeték. Kövessük már most gyors léptek­kel az emberi szellem menetét korunkig, és lássuk, mily igényt bilem indaganti si ad hoc rationando pervenerit, ut etiam certissime esse cognoscat, etiamsi penetrare nequeat intellectu quomodo ita sit, nec idcirco minus his adhibendam fidei certitudinem, quae probationibus necessariis nulla alia repugnante ratione asseruntur, si suae naturalis altitudinis in- comprehensibilitate explicari non patiantur. Quid autem tam incromprehen- sibile, quam id quod supra omnia est? Quapropter si ea, quae de sua essentia hactenus disputata sunt, necessariis rationibus sunt asserta, quam­vis sic intellectu penetrari non possint ut quae verbis valeant explicari : nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam si superior con­sideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse, quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, de quibus tam multa non scire necesse est ; quis explicet quomodo sciat aut dicat se ipsam, de qua aut nihil, aut vix aliquid homini sciri possibile est ? Incipit prooemium in Prosologium librum Anselmi, Abbatis Beccensis et Archiepiseopi Cantuariensis. Postquam opusculum quoddain velut exemplum meditandi de ratione fidei, cogentibus me precibus quorumdam fratrum in persona alicujus ta­cite secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi, considerans illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaereri. Si forte posset invenire unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum, quam se solo indigeret, et solum ad adstruendum quia Deus vere est : et quia est summum bonum nullo alio indigens et qno omnia indigent ut sint et bene sint, ut quaecumque credimus de divina substantia sufficeret. Ad quod cum saepe studioseque cogitationes converterem, atque aliquando mihi videretur jam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret : tandem desperans volui cessare, velut ab inquisi­tione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando ab alliis in quibus proficere possem im­pediret, penitus a me vellem excludere, tunc magis ac magis nolenti et defendendi, se coepit cum importunitate quadam ingerere. Quadam igitur die cum vehementer ejus importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogita­tionum conflictu sic se obtulit quod desperabam, ut studiose cogitationem amplecterer, quam sollicitus repellebam. Aestimans igitur, quod me gaude­bam invenisse, si scriptum alicui, legenti placituram. De hoc ipso et qui­busdam aliis sub persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum Deum et quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud nec illud cujus supra memini, dignum libri nomine, aut cui auctoris praeponeretur nomen judicabam, nec tamen sine aliquo titulo quo aliquem in cujus manus venirent, quodammodo ad se legendum invitarent, dimitti putabam, unicuique dedi titulum ; ut prius exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens fides quaerens intellectum diceretur. Sed cum jam a pluribus et his titulis utrumque transumptum esset, coege­runt me plures et maxime reverendus Archiepiscopus Lugdunensis Hugo

Next

/
Thumbnails
Contents