Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Ötvenhetedik fejezet

253 Mivel tagadkatlan az, hogy a pretestantismus a világnak egyetlen hitcikkelyt sem hirdetett, mely az emberi méltóságot túr, quod regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Tollenda est igitur culpa, ut cesset a tyrannorum plaga. Suarez. (Disp. 13. De bello. Sect. 8. — Utrum seditio sit intrin­sece mala. Seditio dicitur bellum commune inter eandem Républicain, quod geri potest, vel inter duas partes ejus, vel inter Principem et Eempublicam. Dico primo : Seditio inter duas partes Reipublicae semper est mala ex parte aggressoris ; ex parte vero defendentis per se justa est. Hoc secundum per se est notum. Primum ostenditur; quia nulla cernitur ibi legitima aucto­ritas ad indicendum bellum, haec enim residet in supremo Principe, ut vi­dimus sect. 2. Dices, interdum poterit Princeps eam auctoritatem conce­dere, si magna necessitas publica urgeat. At tunc jam non censetur ag­gredi pars Reipublicae, sed Princeps ipse, sicque nulla erit seditio, de qua loquimur. Sed, quid si illa Reipublicae pars sit vere offensa ab alia, neque possit per Principem jus suum obtinere ? Respondeo, non posse plus effi­cere, quam possit persona privata, ut ex superioribus constare facile est. Dico secundo : Bellum reipublicae contra Prircipem, etiamsi aggresi- vum, non intrinsece malum ; habere tamen debet conditiones justi alias belli, ut honestetur. Conclusio solum habet locum, quando Princeps est tyrannus ; quod duobus modis contingit, ut Cajet, not. 2. 2. q. 64. articulo primo ad tertium : primo si tyrannus sit quoad dominium, et potestatem : secundo solum quoad regimen. Quando priori modo accidit tyrannis, tota Kespulica et quodlibct ejus membrum jus habet contra illum ; unde quilibet potest se ac Rempublieam a tyrannide vindicare. Ratio est : quia tyrannus ille aggres­sor est, et inique bellum movet contra Rempublieam, et singula mem­bra ; unde omnibus competit jus defensionis. Ita Cajetanus eo loco, sumi- que potest ex D. Thóm. in secundo, distinctione 41, quaestione secunda, articulo secundo. De posteriori tyranno idem docuit Joanh. Huss, imo de omni iniquo superiore ; quod damnatum est in Concilio Constant- Sessione 8. et 15. Unde certe veritas est, contra hujusmodi tyrannum nullam priva­tam personam, aut potestatem imperfectam posse juste movere bellum ag- gressivum, atque illud esset proprie seditio. Probatur, quoniam ille, ut supponitur, verus est Dominus : inferiores autem jus non habent indicendi bellum, sed defendendi se tantum ; quod non habet locum in hoc tyranno : namque ille non semper singulis facit injuriam, atque si invaderent, id solum possunt efficere, quod ad suam defensionem sufficeret. At vero tota Respublica posset bello insurgere contra ejusmodi tyrannum, neque tunc excitaretur proprie seditio (hoc siquidem nomen in malam partem sumi con­suevit). Ratio est : quia tunc tota Respublica superior est Rege : nam, cum ipsa dederit illi potestatem, ea conditione dedisse censetur, ut politice, non

Next

/
Thumbnails
Contents