Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Ötvenhetedik fejezet

250 hogy sokat törődött volna avval, vájjon a tartományban e vagy amaz államformák hozattak-e be, — mindig az emberre, eszét sit amicitia subjectae multitudinis ad tyrannum ut ex praehabitis patet : de subditorum autem fide tyrannis confidendum non est. Non enim invenitur tanta virtus in multis, ut fidelitatis virtute reprimantur, ne indebitae ser­vitutis jugum, si possint, excutiant. Fortassis autem nee fidelitati contra­rium reputabitur secundum opinionem multorum, si tyrannicae nequitiae qualitercunque obvietur. Kostát ergo, ut solo timore tyranni regimen sustentetur ; unde et timeri se a subditis tota intentione procurant. Timor autem est debile fundamentum. Nam qui timore subduntur, si occurrat occasio, qua possint impunitatem sperare, contra praesidentes insurgunt eo ardentius, quo magis contra voluntatem ex solo timore cohibebantur- Sicut si aqua per violentiam includatur, cum aditum invenerit, impetuosius fluit. Sed nec ipse timor caret periculo, cum ex nimio timore plerique in desperationem inciderint. Salutis autem desperatio audacter ad quaelibet attentanda praecipitat. Non potest igitur tyranni dominium esse diuturnum. Hoc etiam non minus exemplis, quam rationibus apparet. Lib. I, Cap. VI. Conclusio, quod regimen unius simpliciter sit opti­mum; ostendit qualiter multitudo se debeat ha­bere circa ipsum, quia afferenda est ei occasio ne tyran ni set et quod etiam in boc est toleran­dus propter majus malum vitandum. Quia ergo unius regimen praeeligendum est, quod est optimum, et con­tingit ipsum in tyrannidem converti, quod est pessimum , ut ex dictis pa­tet, laborandum est diligenti studio, ut sic multitudini provideatur de rege, ut non incidat in tyrannum. Primum autem est necessarium, ut talis con­ditionis homo ab illis ad quos spectat officium , promoveatur in regem, quod non sit probabile in tyrannidem declinare. Unde Samuel Dei provi­dentiam erga institutionem regis commendans, ait II. Reg. 13 : Quaesivit sibi Dominus virum secundum cor suum deinde sic disponenda est regni gubernatio, ut regi jam instituto tyrannidis subtrahatur occasio. Simul etiam sic ejus temperetur potestas , ut in tyrannidem de facili declinare non possit. Quae quidem ut fiant, in sequentibus considerandum erit: De­mum vero curandum est, si rex in tyrannidem diverteret, qualiter posset occuri. Et quidem si non fuerit excessus tyrannidis, utilius est remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam tyrannum agendo multis implicari periculis, quae sunt graviora ipsa tyrannide. Potest enim contingere ut qui contra tyrannum agunt praevalere non possint, et sic provocatus tyrannus magis desaeviat. Quod si praevalere quis possit adversus tyrannum, ex hoc ipso proveniunt multoties gravissimae dissensiones in populo, sive dum in tyrannum insurgitur, sive post dejectionem tyranni, erga ordinationem regiminis multitudo superatur in partes. Contingit etiam, ut interdum, dum

Next

/
Thumbnails
Contents