Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)
Ötvenegyedik fejezet
165 ménye szerént a társaság csak kinevez, s e cselekvénynyel adja át Isten a hatalmat a kinevezett személyeknek. Mindazáltal ne feledinitia et incrementa ex injuria atque ambitione profecta. Nemrod, exempli causa, Ninus, Nabuchodonosor, aliique quam plures, an Principes erant a Deo constituti ? Nonne similius vero est, violentia Imperia primum exorta esse ab imperandi libidine ? liberorum vero Imperiorum originem fuisse hominum metum, qui sese impares propulsandae externorum injuriae sentientes, aliquem sibi Principem creavere, datamque sibi a Deo naturalem ulciscendi injurias potestatem, volentes libentesque alteri tradiderunt ? Quam vere igitur docet Apostolus, quamlibet potestatem a Deo esse, eumque positae inter homines authoritatis institutorem ? Ezekből láthatni, hogy a négy ut közöl, melyeken eléadása szerént a felsó'bbségi hatalom Istentől jöhet, egyik sem rendkívüli, vagy természet- fölötti ; mivel utóvégre mind csak annak megerősítése, mit maga az ész s a dolgok rendje tanít. Omnino Deus potestatis causa et auctor est. I. Quod hominibus tacite inspiraverit consilium subjiciendi se uni, a quo defenderentur. II. Quod imperia inter homines utilissima sint servandae concordiae, disciplinae ac religioni. Porro quidquid boni est, a Deo, ceu fonte, pro f i c i s c i t u r. III. Cum potestas tuendi ab aggressore vitam, vel opes, hominibus a Deo tradita, atque ab ipsis in Principem conversa, a Deo primum proveniat, Principes ea potestate ab hominibus donati, hanc ab ipso Deo accepisse jure dicuntur; quam ob rem Petrus humanam creaturam nuncupat, quam Paulus potestatem a Deo institutam; humana igitur et divina est, varia ratione spectata, uti diximus. IV. Denique suprema authoritas a Deo est, utpote quam Deus, a sapientibus institutam, probavit. Nulla unquam gens saecularibus potestatibus magis paruit, quam primae aetatis Christiani, qui a Christo Jesu et ab Apostolis edocti, nunquam ausi sunt Principibus a Providentia sibi datis repugnare. Discipulos fugere tantum jubet Christus. Ait P etrus, Christum nobis Exemplum reliquisse, cum sese Judicum iniquitate pessime agi passus est. Monet hic Paulus, resistere te Dei voluntati, atque aeternae damnationis reum effici, si potestati repugnas. Quamvis nimius et copiosus noster populus, non tamen adversus violentiam se ulciscitur: patitur, ait sanctus Cyprianus. Satis virium est ad pugnam; at omnia perpeti ex Christo didicimus. Cui bello n o n i done i, non prompti fuissemus, etiam copiis impares, qui tam libenter trucidamur? Si n o n a p u d istam disciplinam rnagis occidi liceret, quam occidere, inquit Tertullia- nus. Cumnefandapatimur, ne verboquidem reluctamur;