Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Ötvenegyedik fejezet

nagy befolyású. — Azok közöl, kik az említett hatalmat Isten­től származtatják, mint már láttuk, némelyek azt állítják, bus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, non se putet esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore, et quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium ejus­dem vitae utamur, oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, res humanas cum aliquo honore administrantibus : ex illa vero parte, qua Deo credimus, et in regnum ejus vocamur, non debemus subditi esse cuiquam homini, id ipsum in nobis ever­tere cupienti, quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo putat, quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, sive tributum, aut non esse honorem exhibendum debitum eis, quae haec curant potestatibus, in magno errore versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum, qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit, in majorem erro­rem labitur. Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse praecepit, ut reddamus Caesari, quae sunt Caesaris, et Deo, quae sunt Dei. Quamvis enim ad illud regnum voiati simus, ubi nulla erit potestas hujusmodi, in hoc tamen itinere conditionem nostram pro ipso rerum huma­narum ordine debemus tolerare, nihil simulate facientes, et in hoc non tam hominibus, quam Deo, qui hoc jubet, obtemperantes. Itaque omnis anima sit sub ditas ublimioribus potestatibus, id est, omnis homo sit subditus primum divinae potestati, deinde mundanae. Nam si mundana potestas jusserit, quod non debes facere, contemne potestatem, timendo sub­limiorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si aliquid jus­serit procurator, nonne faciendum est? Tamen si contra consulem jubeat non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire. Non hinc debet minor irasci, si major praelata est. Rursus si aliquid proconsul jubeat, et aliud imperator, numquid dubitatur, illo contempto huic esse serviendum. Ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, quid faciemus ? Numquid non Deus imperatori est praeferendus ? Ita ergo sublimioribus pote­statibus anima subjiciatur, id est, homo. Sive idcirco ponitur anima pro homine, qui secundum hanc discernit, cui subdi debeat, et cui non. Vel homo, qui promotione virtutum sublimatus est, anima vocatur a digniore parte. Vel, non solum corpus sit subditum, sed anima, id est, voluntas: hoc est, non solum corpore, sed et voluntate serviatis. Ideo debetis subjici, quia non est potestas, nisi a Deo. Nunquam enim posset fieri, nisi operatione solius Dei, ut tot homines soli servirent, quem considerant unius secum esse fragilitatis et naturae. Sed quia Deo subditis inspirat timorem et obediendi voluntatem, contigit ita. Nec valet quisquam aliquid posse, nisi divinitus ei datum fuerit. Potestas omnis est a D e o. Sed ea quae sunt, a Deo ordinata sunt. Ergo potestas est ordinata, id est, rationaliter adeo disposita. Itaque qui resistit potest at i, nol ens tributa dare, honorem deferre, et his similia, Dei ordinationi resi­IÍAL.M. FKOT KATII. II. KÖT. 1 1

Next

/
Thumbnails
Contents