A pesti növendékpapság magyar iskolájának munkálatai - 11. évfolyam (Pest, Trattner-Károlyi, 1844)
Értekezés kath. egyház nevezetről
254 mutabilis, et immaculata substantia concinentibus divinis libris se se mihi persvadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae vos diuturna consvetudine implicatos et constrictos tenent, et quaesivi curiose et adtente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persvasi, et adversus alios pertinaciter animoseque defendi; saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere ; et tanta patientia vobiscum agere , quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et caecus errarem............Ut enim omittam sincerissimam sapientiam ad cujus cognitionem pauci spiritales in hac vita perveniunt . . . quam in Ecclesia esse catholica non creditis, multa sunt alia, quae in eius gremio me justissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata : tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum: tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui , ubi ad Catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam, vel domum audeat ostendere.“ ‘). így okoskodott nektek elszakadott atyafiak Ágoston, vagy jobban mondva én elmélkedem Ágostonnal. Ezen igazságteli szavakban valljon megismerhetitek, s alkalmazhatjátok-e lelkismeretesen felekezetiekre azon jeleket, mellyek által valamelly egyház joggal nevezheti magát katholikának, s mik egyedül Krisztus igaz egyházához a romai katholika egyházhoz illenek? Ha ') In libr. con. Epist- Fundam, c. 3—4. — Ezen érdekes helyet czélszerünek véltük eredetileg közölni.