Excerpta e litteris circularibus dioecesanis ab anno 1919 usque ad annum 1938 incl. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissis
1919.
1919. 6 b) muniri discessorialibus litteris Ordinarii sui, non in forma communi, sed in forma specifica, cohaerenter ad ea quae superiori num. 2 praescripta sunt, causa temporanei itineris et spatio temporis in induito indicatis ; c) reportare S. Sedis beneplacitum, quod dandum erit vel ab hac S. Congregatione, vel ab Apostolicae Sedis Legatis, in locis ubi hi adsint ; nisi urgens aliqua causa discessum absque mora exigat : quo in casu in litteris discessorialibus id erit exprimendum ; d) in quolibet casu instrui sufficienti pecuniae summa nedum pro itinere decenter "suscipiendo, sed etiam y.co regresm \ ad quem finem Ordinarius cavere debet, ut summa ad revertendum necessaria deponatur penes aliquam nummulariam mensam, aut alio modo tuta sit, ne ulla reversioni obstet pecuniae difficultas. 13. Religiosi exclaustrati, durante exclaustra- tionis tempore, et religiosi saecularizati hac ipsa lege tenentur. 14. Expirato spatio temporanei indulti, si quis ex infirmitate aut alia iusta vel necessaria causa redire non valeat, Ordinarius loci licentiam prorogare poterit, docto tamen statim Ordinario sacerdotis proprio et S. Sedis officio, a quo beneplacitum discessus datum fuit. CAPUT III. 15. Leges de sacerdotibus migrantibus latae eos quoque attingant sacerdotes, qui, aut in itinere transmarino aut in exteris commorationis locis, Europa minime excepta, agricolis aliisque operariis demigrantibus suum praestant ministerium, sive curam hanc sponte sua suscipiant, sive ad hoc assumantur officium ab aliquo ex iis Operibus, quae in migrantium commodum providenter hac nostra aetate instituta sunt. 16. Sacerdotes qui, his legibus non servatis, 15. temere arroganterque demigraverint, suspensi a divinis ipso facto maneant: qui nihilominus sacris (quod Deus avertat) operari audeant, in irregularitatem incidant; a quibus poenis absolvi non possint nisi a Sacra hac Congregatione. * SSmus autem D. N. Benedictus PP. XV resolutiones Emmorum Patrum ratas habuit et confirmavit, easque publici iuris fieri iussit et a’n omnibus ad quos spectat ad unguem ex conscientia servari, ceteris praescriptionibus quae in decreto Ethnografica studia continentur cessantibus, et contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae ex S. C. Consistoriali, die 30 decembris 1918. t C. Card. De Lai, Ep. Sabinen., Secretarius. L. f S. f V. Sardi, Archiep, Caesariem, Adsessor. Strigonii, die 10. Aug. 1919. A m. belügyminiszter 74.838/1919. VIII. a. sz. rendeletével érvénytelenítette a volt belügyi népbiztosság által engedélyezett névváltozta- ] tásokat. Elrendelem tehát, hogy a lelkészek a i volt belügyi népbiztosság engedélye alapján a 1 születési és házassági anyakönyvekbe feljegyzett névváltoztatásokat az anyakönyvi kivonat becsatolása mellett kiigazítás végett hivatalomnak beküldjék. A belügyi népbiztosság által elrendelt név- változtatások feljegyzése után esetleg kiállított hivatalos anyakönyvi kivonatokat lehetőleg be kell szedni és hozzám fölterjeszteni, hogy a belügyminisztériumba küldhessem. Esztergom, 1919 okt. 20. 31. 2668. sz. Síévváltoz- :atások érvénytelenítése.