Excerpta e litteris circularibus dioecesanis ab anno 1919 usque ad annum 1938 incl. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissis
1938.
177 — 1938. 59. Nr. 5357. De baptismo Judaeorum Judaei magno in numero his diebus baptismum appetunt. In quo desiderio suo certe adversis temporibus quoque moventur, conantes non solum aeternam, sed potius temporalem '• salutem quoque suam et filiorum securam reddere. Tamen impie et iniuste agunt, qui ex defectu fiduciae eos omnes sine exceptione repellunt aeque ac illi, qui praevio examine intentionis et solida instructione praetermissis, eis baptismum conferre properant. Pro norma habeatur cum caritate omnes qui converti cupiant esse excipiendos ; dein probationi saltem trium mensium subiiciendi sunt adulti, quo tempore per hebdomadam saltem bis per integram horam a parocho vel eius vicario in veritatibus catechismi sunt instruendi. Baptismus ne administretur ante adeptam permissionem Ordinarii et impletas legis civilis conditiones. Invigilandum insuper est et in 59. recursu ad Ordinarium speciali mentione dignum, validum-ne vel saltem sanabile-ne sit matrimonium, in quo candidati ad baptismum vivunt. In casu contrario enim, e. g. si impedimentum ligaminis inter consortes existit, baptismi sacramentum conferri non potest. Eos autem, qui putant judaeorum matrimonium post baptismum coram Ecclesia denuo iniri et sic convalidari debere, edocemus, hanc suam opinionem erroneam esse, cum tale matrimonium ex lege naturali validum sit et ipso baptismo suscepto ad sacramenti dignitatem elevetur. Monemus tandem Ven. Clerum, ut curam specialem conversis impendere post baptismum quoque continuet. Strigonii, die 12. Decembris 1938. 12