Circulares litterae dioecesanae anno 1950.

VIII.-IX.

ItJOANNESDRAHOSl Venerabiles Fratres! Moesto corde Vos certiores facio Joannem Drahos, Protonotarium apostolicum, Canonicum Cantorem, qui sede impedita munere fungens vicarii generalis archi- dioecesim Strigoniensem regebat, die 15. m. c. in valetudinario Budapestinensi So­rorum Sti Francisci placida morte quievisse, nedum aetate, sed virtutibus quoque maturum. Anno 1884 natus est in pago Brezova optimo ingenio praeditus. Adolescens optimae spei ad sacerdotium vocatus clericis archidioecesis Nostrae adscriptus hu­maniora Tyrnaviae, disciplinas vero theologicas in Universitate Budapestinensi lau­dabili successu absolvit. Anno 1909 sacerdotio auctus cooperator fuit in oppido Korú­ját, mox in Selmecbánya et iam ineunte anno 1912 Claudius Card. Vaszary f. r. eum in cancellariam suam vocavit. Ibidem successive multifaria munera gerebat operam­que suam praestabat Joanni quondam Card. Csernoch, qui eidem canonicatum Stri­goniensem contulit eoque demortuo, Justiniano quondam Card. Serédi, qui eum anno 1937 vicarium suum generalem constituit. In quo munere Successor confirmavit et qua talis sede impedita archidioecesim Nostram regebat usque ad supremum vitae diem. ;'o Prudentia a natura videbatur ipsi indita. At quod naturae donum erat, in ser­vitio ad latus Em.rum Principum usu rerum magis expoliebatur et nobilitabatur. Virtute huius prudentiae quaestiones in regenda dioecesi emergentes expeditissime sol­vebat et quorum intererat, ex normis, consiliis decretisque eius facile persentiebant,' quantopere ipsi cordi esset neminem laedere aequitatisque rationem in rebus per­pendendis adhibere. Peculiari amore in egenos, pauperes afflictosque ferebatur, quibus levamen affere indesinenter studebat nedum verba faciendo, sed etiam eleemosynis largiter tributis, dum annis anteactis media materialia ipsi praesto fuerint. Mitis in omnes, si offensam passus sit, moerorem in arcanis cordis sui diligen­ter abscondebat et omnes humanas vicissitudines quietus tranquillusque respiciebat. Ad bonam mortem se parabat orationibus precibusque iaculatoriis et usque ad ultimum vitae halitum plene sibi conscius iterato benignitati Dei miserentis com­mendabat archidioecesim Nostram, clerum et religiosos utriusque sexus. Dum memoriam eius grato animo recolimus, Deum Optimum precibus instan- tissimis oramus, ut servum suum fidelem ad immutabile admittat sui consortium, quod assequi ultimis vitae diebus ardentissime inhiabat. Requiescat in pace Christi. * Capitulum Cathedrale Strigoniense, die 17. m. c. celebratis exsequiis, iuxta § 3. can. 429. C. J. C. pro munere suo ad constituendum vicarium processit et visum est ipsi me eligere vicarium capitularem, qui regimen archidioeceseos assumeret. In­ter praesentes conditiones vix mihi licuit onus mihi imponendum declinare. Electio­nem acceptavi spe fretus fore ut Vos orationibus Vestris me adiuvetis et Deus Ve­stris annuens votis adiutoria ex alto concedat, qui mearum virium defectum suppleat. Datum Strigonii, die 19. Junii 1950. Vili.—IX.

Next

/
Thumbnails
Contents