Circulares litterae dioecesanae anno 1949.
Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum
5 impediatur quominus Confirmationem per se ipse valeat conferre, nec alius praesto sit Episcopus communionem habens cum Apostolica Sede, licet titularis tantum, qui sine gravi incommodo ipsi suffici queat. 4. — Confirmatio conferatur servata disciplina per Codicis I. C. inducta et ad rem accommodata, nec non ritu adhibito ex Rituali Romano excerpto, quae fuse et ex integro infra transcribuntur: gratis vero quovis titulo est conferenda. 5. — Si confirmandi rationis usum sint assecuti, praeter statum gratiae, aliqua dispositio atque instructio requiritur ut fructuose hoc sacramentum valeant suscipere. Ministri igitur est pro singulorum aegrotorum captu eos edocere de his, quae scitu sunt necessaria, intentionem aliquam suscitando percipiendi hoc sacramentum ad robur animae conferendum. Curari autem debet ah his, ad quos spectat, ut si dein convaluerint, opportunis institutionibus circa fidei mysteria, naturam atque effectum huius sacramenti diligenter instruantur.6 (Cfr. can. 786.) 6. — Ad normam can. 798, collati sacramenti adnota- tionem minister extraordinarius in paroeciali confirmatorum libro peragat, ibidem inscribendo nomen suum ac nomina confirmati (et si eius subditus non sit, etiam illius dioecesis et paroeciae), parentum et patrini, diem et locum, adiectis demum verbis: „confirmatio collata est ex Aposlolico induito, urgente mortis periculo ob gravem confirmati morbum“. Adnotatio facienda est etiam in libro baptizatorum ad normam can. 470. § 2. Si confirmatus sit alienae paroeciae, quamprimum minister ipse de collato sacramento parochum confirmati proprium certiorem reddat per authenticum documentum, quod omnes notitias complectatur, de quibus supra. 7. — Ministri extraordinarii tenentur praeterea singulis vicibus statim ad Ordinarium dioecesanum proprium authenticum nuntium mittere eollatae a se Confirmationis, additis adiunctis omnibus in casu concurrentibus. • Cfr. S. Off., 10 apr. 1861 in Collect. S. C. de Prop. Fide, edit, a. MCMVII, yoI. I, p. 663, n. 1213; Cathechismus Romanus, De Confirmatione.