Circulares litterae dioecesanae anno 1947. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

II.

maiorum in aliqüa ecclesia constitutum habendum sit post Codicem tamquam legitima electio ecclesiae funerantis. R. Negative. III. De iure accusandi Matrimonium Ü. An inhabilitas coniugis ad accu­sandum matrimonium, a canone 1071 § 1 n. 1 statuta, secumferat incapacitatem standi in indicio, ita ut sententia' vitio insanabilis nuliitatis laboi’ct iuxfa cano- nein 1892 n. 2. R. Negative. Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 1 Ianuarii, a. 1946. Card M. Massimi, Praeses L. fS. 1. Bruno, Secretorias. Quia circumstantiae hodiernae urgent efficaciter consulendi de prolium edu­catione catholica directionemque tutam ostendere confitentibus inter varias doc­trinas peregrinas titubantibus in memo­riam revoco responsum die 30. Julii 1934 emanatum: Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpre­tandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responderi mandarunt ut infra ad singula : 1. — De Sectae Atheisticae Adscriptis D. An ad normán Codicis iuris ca­nonici, qui sectae atheisticae adscript! sunt vel fuerunt, habendi sint quoad omnes iuris effectus etiam in ordine ad sacram ordinationem et matrimonium, ad instar eorum qui sectae acatholicae adhaerent vel adhaeserunt. R. Affirmative. Nr. 4Ö8. Die 13 Junii Additiones et variationes in festo S. Antonii de Padua, Confessoris et Ecclesiae Doctoris. S. ANTONII DE PADUA CONFESSORIS ET ECCLESIAE DOCTORIS Duplex Omnia de Communi Doctorum, praeter sequentia: IN I VESPERIS Ad Magnificat Ani. O Doctor óptime, Ecclésiae sanctae lumen, beáte Antóni, divinae legis »amator, deprecare pro no­bis Filium Dei. Oratio Ecclesiam tuam, Deus, beáli Antonii Confessoris tui atque Doctóris soiémnitas votiva laetificet: ut spiritualibus semper muniatur-auxiliis, et gáudiis pérfrui mere­atur aeternis. Per Dominum. Varianda et addenda sextae lectioni in ultima periodo : Quem Gregorius nonus, Pontifex maximus, sanctorum Confessorum rnt- mero adseripsit, et Pius duodecimus, ex Sacrorum Rituum Congregationis con- siilto, universalis Ecclésiae Doctórem declaravit. In II Vesperis fit a Capitulo de sequenti festo S. Basilii Episc. Conf. et Ecclesiae Docloris cum Commemoratione praece­dentis: Ant. Hic vir. Si vero de S. Antonio dicantur integrae II Vesperae, ad Magnificat erit Ant. 0 Doctor, ul in I Vesperis, et pro Com­memoratione S. Basilii sumitur Ant. Sacér- dos et Pontifex. Missa. ín médio Ecclésiae, praeter orationes proprias: Oratio Ecclesiam tuam, Deus, ul supra in I Vesperis. * Secreta Praesens oblatio fiat, Domine ut in Missali hac die. Posteo ininunio Divinis, Domine, muneribus satiáti: quésumus ; ut beáli Antónii Confessóris tui atque Doctóris méritis et intercessi­one, saiutáris sacrificii sentiamus effec­tum. Per Dominum. ADDENDA IN MARTYROLOGIO ROMANO Die 13 Junii Patavii sancti Antónii Lusitáni, sacer­dotis ex Ordine Minórum et Confessóris atque Ecclésiae Doctóris, vita et mira­culis ac praedicatione illustris; quem, uno post illius óbitum anno nondum expléto, Gregorius Papa Nonus in Sanc­torum cánonem retulit. Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa XII specialiter tributa­rum, has additiones ct variationes in Officio et Missa apponendas, de sancto Antonio Patavino, Confessore et Ecclesiae Doctore, necnon elogium in Martyrologio Romano, approbavit et in Breviario et Missali Romano inserenda esse decrevit.

Next

/
Thumbnails
Contents