Circulares litterae dioecesanae anno 1947. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. . ' , ■ . , ■ ‘n ■ /.'■ • !«... \ I. LA U D E TU R JESUS C HRIS TU S ! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Cor, Charitas Eius sunt inscripta fronti neonati anni. „Confidite ego vici mundum!“ (Io. 16, 33.) hivat nos scire vitam christianam, — quae est incessans certamen et militia (Job 7,1) contra carnem, mundum et diabolum, contra concupiscentiam carnis et oculorum, contra superbiam vitae —, certe victoriam reportaturam per iustitiam Dei et mise- cordiam Eius. Sine timore et tremore transgredimur in novum annum. Pastor et oves in unitate fidei et charitatis indiscindibili pergant in finem: Jesum Christum. In hoc multum proficiet non tantum fidelibus sed et sacerdotibus appropinquans hebdomada benedicta sanctarum missionum. Oremus multum pro illis, qui adhuc plura patiuntur, quam nos. Preces et omnia opera nostra bona sint ab illa intentione directa, ut nosmetipsi, fideles nostri et tota gens nostra gratiam inveniant apud Deum Altissimum. Novus sic annus non erit aliquando solum vilis epomis temporis, sed etiam effector explicationum terrestrium et meritorius ad felicem aeternitatem. Oro et obsecro Vos Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi attendite ne quis neonatorum sine baptismo, ne quis nubentium sine sacramento matrimonii, — ne quis moribundorum sine extrema unctione in novo hoc anno maneat. Etiam ea quae vobis anno praeterito inculcavimus vi et sensu virtutis exsequimini. In novo anno benedicat vos Pater -j- et Filius -j- et Spiritus Sanctus -j- Amen. t Joseph Cardinalis, Aeppus. Ir. 108. rchiprae- su! ad Clerum. Stridore gravi volvitur rota temporis ■ super nos, sed vita hcic nostra caduca est et iterum se penitus immerserat unus annus in mare praeteritorum et 1947 emersit se ex utero temporis. 1946 erat dolorum ac luctationum sed praeterea simul et Dei gratiae annus. Non opus est multis verbis enarrare singulorum familiarum, populi et nationis passiones et luctas. Anno elapso ferre potuimus crucem magnam utpote collapsuri, et aliquoties — divini Salvatoris ad instar — etiam sub pondere eius lapsi. Sed gratia sustentabat vel erexit nos iterum, quia — ut novus Simon Cyrenaeus — adiuvabat portare crucem nostram Ecclesia cuius templum, fides, sacrificium missae imponderabilis pretii, communio precum, Evangelium, Sacramenta, officium, charitas fidelium consentiens, compassio et exemplum bonum nobis non defuere. Dominus Deus sit pro eis in aeternum benedictus! Quantum consolationis quod omnia haec nostra sunt et nobis praesto sunt etiam pro anno 1947! Mundo, peccatorum sordibus et odio se sepelienti, ut direcliva via, veritas et vita, praelucet Dominus noster Jesus Christus luce inexstinguibili. Cor Eius Sacratissimum ardet. Nostris coram fidelibus simus — cum Illo — sacerdotes secundum Cor Eius! Amor populi hodie multum et a multis citatur; sed populum solummodo illi amare possunt qui scholam frequentant Sacratissimi Cordis, „fornacis ardentis charitatis“. Nomen, Strigonii, die 31. Decembris 1946.