Circulares litterae dioecesanae anno 1946. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
VII.
- 29 ugyan mire építhetünk ? De ha törvényei szerint élünk, várhatjuk segítségét. Használjuk a szentségek természetfeletti erejét, az sokat megold és kipótolja a mi erőtlenségünket. Az szentélyként megőrzi a családot, nem irtja ki nemzetünket, ad nyugodt lelkiismeretet életben, halálban és a Szentlélek örömét (Róm. 14, 17). Amen. Esztergom, 1946- május 15. t József s. k. bíboros, hercegprímás, érsek. Jelen körlevél a kézhezvétel utáni vasárnapon a szószékről felolvasandó I 2574 sz. Festum In- mac. Cordis B. M. V. * * URBIS ET ORBIS. Cultus liturgicus erga Cor Beatae Mariae, cuius remota vestigia praebent commentarii Patrum de Sponsa Cantici Canticorum, cuique plures mediae et recentioris aetatis viri sancti ac mulieres proxime viam pararunt, ab ipsa Sede Apostolica primum approbatus est ineunte saeculo undevicesimo, cum Pius Papa septimus Festum Purissimi Cordis Mariae instituit, ab omnibus dioecesibus et religiosis familiis, quae eius celebrationis facultatem petiissent, die Dominica post Octavam Assumptionis pie sancteque agendum. Medio autem eodem saeculo Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, quod in annos latius per orbem catholicum propagabatur, iussu Pii noni ac Sacrae Congregationis Rituum cura, proprio Officio propriaque Missa auctum est. Hoc porro cultu Ecclesia Cordi Immaculato Beatae Mariae Virginis debitum honorem tribuit, cum sub huius Cordis symbolo Dei Genitricis eximiam singularemque animae sanctitatem, praesertim vero ardentissimum erga Deum ac Iesum Filium suum amorem, maternamque erga homines divino Sanguine redemptos pietatem devotissime veneratur. Invalescebat interea in animis, Pastorum pariter ac fidelium, ardens studium atque optatum ut Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, totius Ecclesiae commune efficeretur. Quare, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa duodecimus, gravissimas miseratus aerumnas, quibus christiani populi ob ingruens immane bellum affliguntur, universam sanctam Ecclesiam totumque genus humanum, quod olim Leo Papa tertius decimus Cordi iesu sacratissimo devoverat, Cordi quoque Immaculato Beatae Virginis et Matris anno Millesimo nongentesimo quadragesimo secundo, die Immaculatae eius Conceptioni sacro, in perpetuum dicavit. Ut autem eusdem consecrationis memoria servaretur, Festum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis cum Officio et Missa propria, de 22 Augusti, loco diei Octavae Assumptionis eiusdem Beatae Mariae Virginis, sub ritu duplici secundae classis quotannis celebrandum, ad universam Ecclesiam extendere decrevit : ut opitulante Beata Dei Genitrice, cunctis gentibus pax, Christi Ecclesiae libertas praestaretur, peccatores vero, propriis reatibus expediti, omnes denique fideles in puritatis dilectione virtutumque exercitio solidarentur. Hisce itaque Beatissimi Patris mandatis obsecundans, infrasciptus Carolus Cardinalis Salotti, Episcopus Praenestinus, et Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, in Audentia diei 10 Decembris 1943, confectum schema Officii proprii ac Missae Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis eidem Sanctissimo Domino Nostro obtulit. Sanctitas porro Sua exhibitum schema approbavit et illud in universali Eccle* A directorium as új ünnep következtében így változik: 21. Fer. 3. Vesp. de seq (Off. sol novum.) com. praec. tant. 22. Fer. 5. Immaculati Cordis B. M. V dupl. 2 cl, Off sol. 9. Lect. et com. Ss. Timothei, Hyppctiti et Symphcriam Mm. Laud et Missa (in privata tant.), Gl. Cr. Praef. Ei te in Festivitate. — ln 2. Vesp. com. seq, — Color: alb.