Circulares litterae adioecesanae anno 1945. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

XI.

f Nr. 2395. Litterae ex urbe sancta.­Consolationis ergo laeto publico animo sequentes litteras, praeprimis datam in illis apostolicam benedictionem : „Secretaria di Stato di Sua Santitä. N. 4687/45. Ex Aedibus Vaticanis, die 16 Augusti 1945. III.-me ac Rev.-me Domine, Peculiari admodum benevolentia excepit Augustus Pontifex humanissimas litteras, N. 1084/45. signatas, quas die 20 Junii proxime elapsi dabas. Sanctitati Suae magnopere cordi fuit novum pietatis ob­sequium dilectae istius Archidioecesis Stri- goijiensis, et morte Pastoris et desaevientis belli causa discruciatae, obsequium eo ca­rius quo vehementior est exhibentis aegri­tudo. —.Recordatio et memoria, quam re­petere non omittis, complorati Patris Car­dinalis Justiniani Q. Serédi, animarum salutis quam maxime studiosi, eundem re­novavit dolorem in Summo Pontifice, quo Is affectus fuerat, cum nuntium eius mortis acceperat Huius enim mortis causa Archi­dioecesis Pastorem sollertissimum, Ecclesia Catholica praeclarum filium et Apostolica Sedes servum omnino fidelem et probatum amittebat, uti ceterum ex ipsius testamento colligitur, a te opportune commemorato. — Proh dolor! quae ipse refers, iam audierat Beatissimus Pater acri profecto animi mae­rore, cum non pauca eorum monumento­rum praesens inviserit atque admiratus sit, quae aut penitus excisa aut belli opera laesa sunt. — Ad eiusmodi maerorem quadam­tenus deleniendum nobilissima confert cleri istius disciplina, qui ruinis omne genus nullo modo fractus animo aut flexus, immo potius fulgens Boni Pastoris exemplum per- sequutus, christifidelium aerumnas atque luctus participavit. — Quae quidem discip­lina in posterum confirmari ac foveri magis magisque quaeat; adeo ut levius tibi onus administrationis evadat et dioecesis, sancte custodita, novo Pastori integra virtutibusque Christianis efflorescens tradi possit. — ln hunc finem Beatissimus Pater Dominum miserentissimum rogare non sinit; a quo illud quoque exoptat, ut, Sancto Stephano intercedente, Hungáriáé Patrono, serenae dies pacis quam primum elucescant, in quibus probus iste populus vetera religio­nis ac civilis cultus opera instauret. — Horum votorum interea pignus sit Aposto­lica Benedictio, quarq Sanctitas Sua tibi, tecum allaborantibus omnibusque Archidioe­cesis Strigoniensis fidelibus effuso animo impertit. — Occasione libenter utor, ut sensus meae erga te observantiae profitear, quibus sum et permanere gaudeo Tibi Addictissimus Dominicus Tardini m. p. — il!.-mo ac Rev.-mo Domino D.-no JOANNI DRAHOS Vicario Capitulari Strigoniensi, STRIGONIUM. Adalbertus Prenner praepositus tit. et parochus eccl. Érsekújvár, qui etiam munus Commissarii mei in parte adioecesis supra Danubium iacente gerebat et adimplebat, iniuriose iussus est exire ex hoc territorio. De jurisdictione quoad istud territorium ulterius quoque providere cupiens, pro terri­torio hoc vicarium generalem nominavi Joannem Hanzlik vie. for. subst. et parochum eccl. Tornóc et quidem cum omnibus iuribus administratoris apostolid' propriis, ad quod faciendum mediante Excmo ac Rs^mo Dno Angelo Rótta Nuncio aplico ab Apostoiica j Sede obtinui potestatem. Dum hoc publici facio, rogo et hortor omnes sacerdotes et fideles in dicto terri­torio degentes, ut nominato vicario gene­rali debitam reverentiam et oboedientiam exhibeant et in omnibus causis et quaesti­onibus eum adire velint. Nr. 2465. Joan.Hanzlik vic. gen. in territorio supra Danubium. Utalva VIII. körlevelem 1355. számú köz­lésére (27. 1.) nagy örömmel jelentem, hogy a magyar kormány folyó évi augusztus hó 16-án hozott minisztertanácsi határozatával az esztergomi bazilika helyreállítási munká­latainak elvégzését szíves volt vállalni és egyben azt is elhatározni, hogy egy külön bizottságot alakít, amely a szükségleteket 2442. sz. Bazilika helyre- állítását a kormány vállalta. 11

Next

/
Thumbnails
Contents