Circulares litterae adioecesanae anno 1945. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
\ Nr. 149. Archi- praesul ad Clerum. CIRCULARES ADIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles et in Christo Dilectissimi Fratres ! Inter tot tantaque discrimina rerum periu- cundum Nobis est saltem per has litteras paterno Vos corde alloqui, qui estis gloria et corona1 Nostra. Multum enim consolationis Nobis attulit inter omnegenus procellarum et tempestatum afflictiones, omnes stetisse in loco, ubi Vos Spiritus Sanctus posuit,2 ut fidelium turmis Boni Pastoris ad instar bene invigilaretis et ex fontibus Salvatoris haurientes, sitienti gregi ad refocil- landas vires-tremendo quoque mundi conflagrationis tempore — aquam in vitám aeternam salientem praeberetis. Pro qua consolatione meritas Vobis gratias reddimus. Civitas Strigoniensis, quae a die 26. Dec. a. e. ad diem 6. Jan. a curr. sub occupatione Russiaca erat, tribus iam fere mensibus in foco est certaminis. Communicationis via coangustata est ita, ut etiam regulari postae servitio privati simus. • Ideo Ipsimet notum facimus Vobis amplissimam Basilicam cathedralem Nostram, quam pluries tormentorum bellicorum ictibus vulneratam dolemus, — Deo propitio — adhuc stare. Item palatium nostrum primatiale, licet, — proh dolor! — incursionibus aereis quater aliis ictibus pluries concussum et fenestris, ianuis, tecto pleruqjque orbatum atque vix habitationi aptum, adhuc domicilium esse Archi- praesulis Vestri, qui licet loco maxime exposito habitaret, noluit locum commorationis iure divino-ecclesiastico sibi assignatum mutare, ne abeundo residentiae legem offenderet, neve ruinae exponeret valores morales, et historicos, ecclesiasticos et patrios, quorum domus, archiepiscopalis merito sedes et arx consideratur. Venerabiles Archicapituli Sodales ceterique Strigonii Sacerdotes omnes salvi sunt. Antiquissimi Seminarii nostri alumnis perdurantibus belli procellis domum pergendi licenciám concessimus. Ex ipsis theologis tamen complures (49 et 8 gymrnasistae) qui, praeterquam quod praescripta studia-prout licuit-clarissimis lec toribus praeeuntibus magno zelo persolvebant atque persolvunt, effodiendis ruinis, reparandis Seminarii habitaculis consimili- busque laboribus incumbunt, hic remanserant. Nemo Sacerdotum Strigoniensium- praeter direptionem aliquorum bonorum usque huc quid mali patiebatur, neque in muneribus sacerdotalibus implendis impeditur. Quae omnia ideo quoque Vobis patefacimus, quia varii nuncii —sive radiophonici, sive alii — de his tristibus eventibus multa haud praecise referebant. Inter acerbitates praesentes nihil magis Vobis urgere desideramus, quam ut ulterius quoque veri Christi sacerdotes sitis, ut ministri Christi „et dispensatores mysteriorum Dei“3 — vitam vere sacerdotalem agatis, quia in sacerdote nunquam magis quam hodie a fidelibus gratia illa quaeritur sacerdotalis, quae ipsum „caelo altiorem“,* ast Christi, fidelibus humilem servum et bonorum spiritualium administratorem desideratum reddit. Satagite igitur magis, quam unquam, simul et praesto esse fidelibus Vestris, ut nemini illorum desit consolatio et fulcimentum virium spiritualium, per vitam super- naturalem, ad cuius gradum elevandi sunt, maxime illi, quos iniquitas horum temporum l