Circulares litterae dioecesanae anno 1942. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

IV Sanctissimus Dominus Noster, Dominus Pius Papa XII novum Commune in festo Sanctorum Summorum Pontificum conficien­dum esse decrevit. Novo Communi unius aut plurimorum Pontificum, Martyrum vel Confessorum, approbato, necessario variationes quaedam in Alissal i et Breviario inserendae sunt. Ut autem facilius hoc eveniat, Sacra Rituum Congre­gatio sequentia statuit: i /. In Breviario. 1. In festo alicuius Pontificis, in respec- tivo Communi, loco orationis de communi usque adhuc in usu, sumatur nova oratio : Gregem tuum ; et Homilia in tertio Nocturno sit nova proposita in Evangelium: Venit Jesus. 2. Pro sequentibus festis haec obser­ventur : a) Die 16. Januarii: in festo S. Marcelli I Papae et Martyris : retineatur oratio propria. b) Die 12. Martii: in festo S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct.: retineatur oratio propria. c) Die 22 Aprilis: in festo Ss. Soteris et Caii Pont, et Mart.: oratio: Gregem tuum, adhibito numero plurali. d) Die 26 Aprilis: in festo Ss. Cleti et Marcellini Pont, et Mart.: oratio: Gregem tuum, adhibito numero plurali. e) Die 5 Maii: in festo S. Pii V Papae et Confessoris : retineatur oratio propria. /) Die 10 Maii: in festo S. Petri Caeles- tini Papae et Confessoris: retineatur oratio propria. g) Die 25 Maii: in festo S. Gregorii VII Papae et Confessoris : retineatur oratio propria. h) Die I I Octobris: in festo S. Callisti Papae et Martyris : retineatur oratio propria. 4 4174. sz. Novum Cummune in festo SS. Summorum Pontificum.

Next

/
Thumbnails
Contents