Circulares litterae dioecesanae anno 1940. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Dilecto Filio Nostro Justiniano tit. SS. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri S. R. E. Presbytero Cardinali Serédi Archiepiscopo Strigoniensi PIUS PP. XII. Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quae pio consilio vota atque omina explicasti litteris, redeunte Christi Domini Nativitate datis, suavi Nos iucunditate affecerunt. Iviusmodi sane erant, ut devotionis amorisque lui sensus perspicue declararent, coniunctio- nemque animi tui cum Apostolica hac Sede apprime patefacerent. Ex iisdem praeterea litteris agnovimus te tuosque pie fundere preces, ut Deus, cuius in potestate sunt omnia, propitius Nobis ferat opem, ut quas curas atque sollicitudines in Ecclesiae bonum, gratia sua roborati, conferimus, secundum felicemque exitum sortiantur. Quum vero nihil Nobis optatius sit, quam ut ipse horum votorum compos fias, libenter preces Nostras tuis consociamus, ut cuncta tibi vicissim secundo omine procedant. Quorum interea caelestium munerum praenuntia, praecipuaeque Nostrae dilectionis testis esto Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, universoque dilectissimae Flungariae clero ac populo peramanter in Domino impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Decembris, anno MDCCCCXXXIX, Pontificatus Nostri primo. Pius Pp. XII. Venerabiles Fratres! Novelli anni Kalendis mentem animamque Vobiscum ad Deum elevamus, commu- nemque humani generis Patrem piis orationibus deprecamur, ut Pastoribus gregibusque nobis concreditis, S. M. Ecclesiae una cum nostra Ven. Archidioecesi necnon et amantis- simae Patriae pacem internam et externam, I nobis vero vitam Christianis moribus fecundam, bonorumque operum incrementum concedere dignetur. Cumque Vobis fausta quaeque ominamur, ac pro oblatis votis grates rependimus, rogamus et obsecramus, ut in altissimo munere porro quoque validissimi Nobis cooperatores esse pergatis. Novellum hunc annum, Venerabiles Fratres, anxii expectabamus, cum ea, quae in sinu suo contineat, ignoremus. Permulti quidem homines a duobus fere decenniis de imminente quadam nova humani generis vita de novoque mundo declamare consueverunt. Quidquid porro hucusque sive in Ecclesia, sive in Patria, sive in societate humana actum est, sive tandem sub sole erat, despiciunt malumque dictitant, quidquid vero futurum erit, vel futurum esse somniant, laudibus efferunt. Unde vitam hominum privatam, publicam, socialem irritare sinistrisque anxietatibus perturbare non cessant, avitam vero erga Ecclesiam et Patriam fidelitatem relaxare student. Verum quidquid isti vates a semet- ipsis prophetae constituti dixerant aut praedixerant, plerumque incertum labileque esse eventus ipsi comprobarunt. Quid igitur? Certe apud Deum et Ecclesiam nova fides aut novi mores non introducentur, cum fidei doctrina morumque disciplina immutabiles 1 Nr. 51. Litterae Beatissimi Patris. Nr. 223. Archieppus ad Clerum initio novi anni.