Circulares litterae dioecesanae anno 1939. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
X.
Nr. 6939. De finibus archidioe- cesis extensis. Venerabiles Fratres! Prouti scitis, Constitutione Apostolica, die 2. Septembris anni 1937. edita, tines archi- dioecesis Nostrae intra terminos Hungáriáé, pacto in Trianon mutilatae, coarctati sunt. Terminis patriae nuper extensis administratio notabilis partis territorii, olim ditioni Archi- episcopi Strigoniensis subiecti, a S. Sede Nobis commissa est cum destinatione certe, ut mox iurisdictioni Nostrae ordinariae quoque submitteretur. Quod revera nunc Bulla Apostolica: Dioecesium fines, respective decreto Exc.-mi ac R.-mi D.-ni Angeli Rótta, Aeppi tit., Nuntii Apostoliéi, cui executio istius Bullae Apostolicae demandata erat, evenit, ita ut omnes parochiae, vel curatiae, vel ecclesiae filiales in eodem territorio existentes, Archidioecesi Nostrae iterum unitae seu definitive restitutae sint. Eodem vero actu Apostolico illae partes dioecesium Cassoviensis et Rosnaviensis intra fines Hungáriáé exstantes, quae die 2. Septembris a. 1937. administrationi Nostrae commissae erant, suae respectivae dioecesi restitutae sunt; episcopus Munkacsiensis autem tamquam suffraganeus, uti antea, Archiepis- copo Strigoniensi qua metropolitan suo iterum subiectus est. Bullam Apostolicam Dioecesium fines et decretum executionis ab Exmo Dno Angelo Rótta Archiepiscopo tit., Nuntio Apostolico datum in perpetuam rei memoriam infra in extenso communicare opportunum duximus. I. I. Pius Episcopus Servus Servorum Dei Ad Perpetuam Rei Memoriam. Dioecesium fines immutare, si rerum temporumque adiuncta id exigant, haud dubie et spirituali dominici gregis regimini et pastorali ministerio facilius exercendo maxime confert. Quum itaque, praefinitis nuper politicis inter Status Hungaricum et Slovacum limitibus, aliqua Ecclesiarum circumscriptionum mutatio opportuna pro animarum bono visa fuerit, Nos, rebus mature perpensis, suppleto, quatenus opus sit, quorum interest vel eorum qui sua interessé praesumant consensu, ea quae sequuntur, apostolicae potestatis plenitudine, statuimus ac decernimus: I. Territorium paroecias complectens ad Administrationen! Apostolicam Tyrnaviensem iam pertinentes, nunc vero intra Hungáriáé fines exstantes et sub administratione apostolica venerabilis Fratris Justiniani S. R. E. Cardinalis Serédi positas, Archidioecesi Strigoniensi tam in spiritualibus quam in temporalibus adnectimus. Territorium vero eiusdem Admi- nistrationis Apostolicae Tyrnaviensis, intrá Siovachiae fines iacens, sub venerabilis Fratris Pauli Jantausch, Episcopi titularis Prienensis, iurisdictione, uti nunc est, permanere volumus; II. Illas dioecesium Cassoviensis et Rosnaviensis partes, intra Hungáriáé fines exstantes, quae pariter praefato Justiniano Cardinali Serédi nomine S. Sedis administrandae commissae fuerunt, suae quamque dioecesi iterum attribuimus. III. Partes vero tum earumdem Dioecesium Cassoviensis et Rosnaviensis, tum etiam Dioecesis Satmarien- sis, intra Siovachiae fines exstantes, sub administratione venerabilis Fratris Josephi Cársky, Episcopi titularis Tagorensis, constituimus, distinctis tamen manentibus tribus ipsis Administrationibus Apostolicis. IY. Partes autem Dioecesis Satmariensis nunc in Hungáriáé ditione positae, quae duas hucusque Administrationes Apostolicas efformabant, sub unicam reducimus Administrationen! Apostolicam, quam Episcopo Cassoviensi committimus, Administratoris munere proinde deposito a dilectis Filiis Julio Székely et Francisco Svoboda, quibus duae illae Administrationes sunt in praesenti concreditae. V. Quod 10