Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
VII.
40 Nr. 3984. Instructio S. Congregationis Sacram, de SS. Eucharistia custodienda. 1. — Nullo unquam tempore Apostolica Sedes locorum Ordinariis praesidia et cautelas suppeditare praetermisit, quibus Ssma Eucharistia, quae asservatur in nostris ecclesiis sive de iure communi sive ex induito, diligenter custodiretur neve ulli profanationi obnoxia remaneret. Canonicae disciplinae praecepta, quae temporum decursu ad rem praestituere sategit, hodie recepta conspiciuntur in canone 1269 Codicis luris Canonici, qui talia habet: § 1. Sanctissima Eucharistia servari debet in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito. § 2. Tabernaculum sit affabre extructum, undequaque solide clausum, decenter ornatum ad normam legum liturgicarum, ab omni alia re vacuum, ac tam sedulo custodiatur, ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur. § 3. Gravi aliqua suadente causa ab Ordinario loci probata, non est vetitum sanctissimam Eucharistiam nocturno tempore extra altare, super corporali tamen, ín lôco tutiore et decenti, asservari, servato praescripto can. 1271. § 4. Clavis tabernaculi, in quo Sanctissimam Sacramentum asservatur, diligentissime custodiri debet, onerata graviter conscientia sacerdotis qui ecclesiae vel oratorii curam habet. 2. — Huic S. Congregationi, cui disciplina septem Sacramentorum tuenda est commissa (can 249), quaeque iam edidit Instructionem diei 26 Maii 19291 „de quibusdam vitandis atque observandis in conficiendo Sacrificio Missae et Ssmae Eucharistiae Sacramento distribuendo et asservando“, opportunum visum est canonica praescripta in mentem omnium revocare, quibus Ssmae Eucharistiae asservandae grave sane munus incumbit, brevibus additis explicationibus, aliaque munimenta et media decernere, nostris temporibus magis accommodata, quibus Ssma Eucharistia sedulissime custodiatur et a quacumque iniuria integra praeservetur. 3. — Fidelis observantia praeceptorum quorundam canonum C. I. C. valde confert ad optatum pernobilem finem attingendum. Animadvertatur prae primis duo sub gravi praecipi ut Ssma Eucharistia in ecclesia possit asservari: 1° ut adsit qui eius curam habeat; 2° regulariter sacerdos semel saltem in hebdomada missam in sacro loco celebret (can. 1265 § 1). Si vero quandoque Apostolica Sedes ob penuriam sacerdotum indulget ut sacrum quin- todecimo quoque die dumtaxat litetur ad sacras renovandas species, secluso semper earundem corruptionis periculo, nunquam tamen dispensat, immo instanter urget, iD habeatur persona quae die ac nocte SsnP Sacramenti custodiae incumbat2. Praeterea tria sunt prae oculis habenda in supra relato can. 1269 : a) Ssma Eucharistia asservari debet in tabernaculo inamovibili (,§ 1) et undequaque solide clauso (§2); b) tabernaculum tam sedulo custodiendum est ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur (§ 2); c) clavis tabernaculi diligentissime sacerdoti custodienda est (§ 4). De singulis nonnulla sunt animadvertenda. 4. — a) Tabernaculum sit inamovibile ei undequaque solide clausum: ab hoc praecepto per se gravi nec Episcopus valet dispensare nec ei consuetudo etiam centenaria et imme- morialis derogare, excepto casu de quo in § 3, eoque iam tamquam primo praesidio consulitur securitati custodiae Ssmae Eucharistiae. Clausura vero undequaque absoluta secumfert, ut ciborium sit confectum ex materia solida et firma. Equidem iuxta liturgicas leges tabernaculum extrui potest ex ligno, aut ex marmore aut ex metallo3, quae postrema materia est ceteris firmior; quod tamen magis interest, conficiatur oportet ex solida materia, singu- laeque partes intime inter se cohaereant, re- seratio maximam exhibeat securitatem ac fortiter ostiolo adhaereat, cuius cardines firmiter sint constituti ac dispositi, qui ipsum ciborio inserant. Nonnullis in locis Episcopi praescripserunt ad maiorem Eucharistiae securitatem, ut ciborium ex integro metallo consisteret, quae quidem praescriptio, in locis ubi viget, absolute debet observari, ut docet Emus Card. P. Gasparri4. Optimum sane consilium foret si tabernaculum sit vera arca ferrea, quam vocant (vulgo cassaforte, coffre-fort) adeo ut nec perforari nec effringi possit mediis, quae ordinarie adhibentur a furibus, eaque validis ferreis seris altari arcte debet devinciri in infimo eius gradu aut parieti adverso. Hae vero ferreae arcae aut in forma ciborii extrui debent, quae dein sunt marmoreo lapide contegendae ceterisque ornamentis condecorandae, adeo ut speciem cuiusdam operis affabre confecti prae se ferant ad normam § 2 relati canonis; vel saltem ita conficiantur ut in tabernaculis iam exsistentibus possint immitti. Huiusmodi tabernacula „de securitate“ (italice di sicurezza) nuncupantur. Ad quamlibet vero dubitationem auferendam quoad legum liturž Cfr. S. R. C. resp. diei 17. Februarii 1881 ad Episcopum Altonen. (decretum n. 3527). 3 Caeremoniale parochorum iuxta novissimas A. S. sanctiones concinnatum, art. VII, Ile tabernaculo, etc., n. 9 ad 4. 4 De Ssma Eucharistia, II, 263, n. 994. 1 Acta Ap. Sedis, vol. XXI, p. 631 seq.