Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

V.

34 Nr. 2508. Nominatio­nes et Mutationes personales. Carolus Gigler examinator prosynodalis factus est. Josephus Marosi beneficium parochiale Mohora obtinuit. Aegidius Gianone ad interim parochiam Esztergom-Szent Anna administrat. Carolus Jászapáti curatus in Mátraverebély, Stephanus Pulai idem in Budapest-Külső-Kőbánya no­minati sunt. Cooperatores missi sunt: Josephus Koväts in Hédervár, Stephanus Reichenbach in Bpest- Vár, Aegidius Turchányi in Bpest-Józsefváros. Strigonii, die 11. Junii 1938. Nr. 2171. Mors G. Hunkár et S. Bayler. Dies 13. mensis elapsi supremus fuit Gegsae Hunkár, abbati tit., em. parocho eccl. Budapest-Ferencváros, qui anno aetatis suae 73, sacerdotii vero iubilari, sacramentis pie refectus in pace obdormivit. Stephanus Bayler, parochus Strigoniensis ad S. Annam, die qua inventio manus Dexte­rae coelestis Patroni sui praecipua cum sol­Strigonii, die 14. Junii 1938. lemnitate oh annum iubilaeum celebrabatur, fatigiis, quibus fideles suos ad Congressum Eucharisticum rite et fructuose frequentandum praeparavit, succumbens, sacramentis Eccle­siae rite munitus, post brevem agoniam anno aetatis suae 38, sacerdotii vero 15 ad rationem supremo Judici reddendam et — sicuti spe­ramus, — ad praemium aeternae vitae reci­piendum transmigravit. Pastorem animarum iuvenili zelo consumptum piae lacrimae et orationes fidelium ad agrum Domini comita­bantur. Animarum fratrum defunctorum com­memores in sacris litandis simus. Strigonii, die 11. Junii 1938. Pro beneficiis parochialibus Csillaghegy (patronus nullus) et Esztergom-Szent Anna (Patronus nullus) concursus hisce usque adi 31. Julii duraturus publicatur. Strigonii, die 13. Junii 1938. Nr. 2524. Concursus pro Csillag­hegy et Esztergom- Sz. Anna. Justinianus m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents