Circulares litterae dioecesanae anno 1937. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabilibus Fratribus Salutem! Nr. 1. Archiprae- sul in capite anni ad clerum. Oratio imp. pro aegroto Pontifice. Novellum iam Auctore saeculorum ex- ordientes annum, praeterita recogitando, fu­tura speramus, omniumque Largitori bonorum, Deo, proni grates rependimus. Quidquid enim elapso anno boni percepimus aut novo hoc vertente percipiendum speramus: Deo debe­mus; mala vero, quae nobis acciderant, quaeve pertimescimus: nobismetipsis plerumque ad- scribamus oportet. Christi sacerdotes anno praeterito taciti laetabamur de catholicae fidei religionisque incremento, quod Actione Catholica sollicitante, peculiari Dei gratia in promovenda ruricola­rum causa atque Catholica Caritate mirum in modum sese explicuit. Uterque vero Hungá­riáé Clerus saecularis et religiosus fidelisque populus cum Regni Moderatoribus ac civibus universis incredibili cordis laetitia pretiosis­simam a Ssmo Dno Nostro Pio PP. XI. stre­nam acceperant: Internationalem dico Eucha- risticum Congressum, quem anno 1938. cum Hungáriáé Protoregis et Apostoli novies sae­culari iubilaeo Budapestini concelebrabimus. Quod, ut condigne fiat, parandis sollemnitati­bus, praecipue sanctificando corda et opera, quotquot sumus, cooperari debemus. Grato pariter animo recogitamus anno proxime praeterito Patriam nostram, licet multis aerum­nis premeretur, Dei providentia sufficienti annona, sociali atque civica et internationali pace gavisam esse. Pro tot tantisque autem beneficiis tunc revera nos Deo gratos exhibebimus, inchoato- que hoc anno consimilia sperare poterimus, si maiores usque in Dei ac Patriae amore conatus et progressus fecerimus. Dum in hoc nobilissimo labore promptos totius Archidioecesis Cleri animos ex fervidis­simis quoque votis Nobis amanter oblatis col­legisse periucundum est: hacce pagina pro filia­lis obsequii votorumque significationibus gra­tias reddimus, eademque omnibus Vobis, Vene­rabiles Fratres, paterno corde ominamur. Verum enimvero novellum quoque hunc annum gravissimae obnubilant anxietates eo, quod acerbissimi Ecclesiae et Patriae, immo vero totius humani generis inimici non iam latentes nobis insidiantur, sed in compluribus regionibus palam publiceque nobiscum signa conferunt, ita ut non alieno tantum, sed pro­prio quoque nobis timendum sit periculo. Pro quibus inimicis, vel potius fratribus errantibus, preces supplicationesque offera­mus, ut Deus, qui misericors est, operetur salutem circa infirmos fratres. Gravissime porro quoque humanum genus minitatur oppressa plerumque iustitia, quare nec optata ubique se explicare potest pax Christi, quam nonnisi hominibus bonae voluntatis Angeli nuntiarunt. Peculiarem denique nobis incutit timorem Communis Christianorum Patris, amantisimique Hungarorum Benefactoris, Pii PP. XI. diuturna infirmitas, unde nobis om­nibus, Venerabiles Fratres, verbo et exemplo adlaborandum est, ut in tota Hungária oratio fiat sine intermissione ad Deum pro Eo. Quare praecipimus, ut in singulis missis a quocumque Sacerdote in Archidioecesis Nostrae territorio lectis, vel cantatis, exclusis tamen festis I. classis, orationi imperatae pro Hispania (N. 11.) oratio itidem imperata prae­mittatur pro Papa (N. 4.), post missas vero Pater et Ave ter recitentur. Deus autem Omnipotens nostras preces ex­audire dignetur, ut cum Patre congaudeant filii 1 Strigonii, die 1. Januarii 1937. 1

Next

/
Thumbnails
Contents