Circulares litterae dioecesanae anno 1935. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
II Nr. 355. Summus Pontifex pro votis ad caput anni gratias agit. Autographas et benignissimas Suae Sanctitatis litteras, in quibus Sanctissimus Dominus Noster clero populoque huius Archidioe- cesis apostolicam benedictionem clementissime impertire dignatus est, hisce filiali cum reverentia et devotione publico. Dilecto Filio Nostro Justiniano tit. SS. Andreae et Gregorii in monte Caelio S. R. E. Presbytero Cardinali Serédi, Archiepiscopo Strigoniensi PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Pergratae Nobis fuere litterae tuae, per quas, quum sollemnia Nativitatis Domini instarent, tuam erga Nos observantiam denuo testari et felicitatis ominibus Nos prosequi voluisti. Quae omina plane conveniebant sacratissimo illi tempori, congruebant animi tui religioni ac respondebant omnino votis Nostris, qui nihil magis cupimus, quam ut veritati et iustitiae suum imperium, auctoritati debitum obsequium, et, legibus humanis cum divinis apte consentientibus, humanae societati tranquillitas restituatur. Quum haec omnia tibi Dilecte Fili Noster, in eo munere quo fungeris proposita sint tuasque sibi curas vindicent, non modo tua omina, sed operam quoque et industriam tuam, quam pro virili parte in rebus gravissimis impendis, magnopere gratam et iucundam habemus. Mutuam autem vicem rependentes tuae dilectionis officio, Deum ex animo adprecamur, ut ea omnia, quae ad bonum archidioecesis tuae et universae Hungáriáé vehementer exoptas, omnipotenti sua ope largiri dignetur. Horum interea caelestium donorum conciliatrix et praenuntia ac praecipuae caritatis Nostrae testis sit Apos- tolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque clero et populo tibi tradito et dilectae Hungáriáé nationi peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X. mensis Januarii, anno MDCCCCXXXY. Pontificatus Nostri tertio decimo. PIUS PP. XI. Strigonii, die 31. Januarii 1935. Pluries a Sacra Poenitentiaria quaesitum est: Utrum verba can. 934 § 2 C. I. C. indulgentiae (orationibus adnexae) penitus cessant ob quamlibet additionem, detractionem vel interpolationem rigorose intelligi debeant de quibusvis additionibus, detractionibus vel interpolationibus, an potius de iis tantum quae earundem substantiam alterent. Et Sacra Poenitentiaria, re mature perpensa, respondendum censuit: Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, facto verbo cum Ssmo. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio divina Providentia Pp. XI. in audientia habita ab infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiore die 24 vertentis mensis, Sanctitas Sua hanc Sacrae Paenitentiariae resolutionem approbare et confirmare dignata est eamque, ad fidelium tranquillitatem, publici iuris faciendam mandavit. Datum Romae, ex Aedibus S. Peoniten- tiariae Apostolicae, die 26 Novembris 1934. L. Card. Lauri, Poenitentarius Maior. I. Teo- dori, Secretarius. L. S. Strigonii, die 1 Febr. 1935. Nr. 489. Dubium cca. preces indulgentiis ditatas. In plenario conventu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, habito feria IV, die 14 Novembris 1934, proposito dubio: „An inter indirecte inducentes, de quibus in canone 2367. § 2, Codicis Juris Canonici, adnumerandus etiam sit confessarius qui sive intra sive extra confessionem sacramentalem, alicui persuaserit in turpibus inter se patrandis aut nullum aut certe non grave inesse peccatum eumque consequenter, de aliis tantum sibi postea confitentem sacramentaliter absolvit vel fingit absolvere. Emi ac Revmi Dni Cardinales fidei morumque integritati tutandae praepositi, omnibus mature perpensis, respondendum decreverunt : „Affirmative, facto verbo cum Ssmo“. Hanc vero Emorum Patrum resolutionem, in audientia R. P. D. Adsessori Sancti Officii die 10 eiusdem mensis et anni impertita, Ssmus I). N. Pius div. Prov. Pp. XI adprobare et suprema Sua auctoritate confir2 Nr. 490. Dubium cca. absolutionem complicis.