Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE Nr. 1. Visitatio SS. Limi­num. I. L A U I) E T U R JESUS C HRISTUS! Venerabiles et in Christo Dilectissimi Fratres 1 Immediata Pastorum et tidelium cum Petro legitimisque eiusdem Successoribus coniunctio dum fidei dogma demonstrat, vitam quoque catholicam corroborare con­suevit atque salubriter impedire, ne fides a revelatis veritatibus deflectat, neve disciplina ecclesiastica propter fatalem indifferentismum languescat. Ubi enim Petrus, ibi Ecclesia; ubi autem Ecclesia, ibi Christus Dominus. Quamobrem Nos ipsi, quibus — cum in minoribus essemus — ultra 20 annos prope Communem omnium Christianorum Patrem commorari datum est, peculiari S. Sedis gratia ad cathedram Strigoniensem sublimati frequenter paternam Romanamque Summi Pontificis domum repetere, frequenter quoque totius Hungáriáé fidelium turmas pia peregri­natione ad eam conducere in deliciis habuimus. Anno autem nuper elapso in linem ver­gente etiam ex antiquissima S. M. Ecclesiae lege Romanum iter susceperamus, ut Sacra Princi- pum Apostolorum Limina visitantes apud eorum sepulcra pro Nostra persona, pro Nostro Venerabili Clero pro fidelibusque Nobis divinitus concreditis, pro Ecclesia demum et Patria fervidissimas preces funde­remus, Sanctissimum autem Dominum Pium PP. XI, Petri Successorem, Jesu Christi vero in terris Vicarium cominus veneraremur Eique de statu Archidioecesis, de Clero, de fideli populo pro conscientiae officio veritatem referremus. A Sanctissimo veluti filius a Patre perbe­nigne excepti vivae vocis oraculo salutaria consilia, admonitiones, cohortationes accepera­mus, quibus Eodem iubente alia a Sacris Congregationibus scriptis Nobis communi­canda accedent, quae omnia docili animo Nobiscum omnes accepturi sumus. Paternae, qua in nos ardet, caritatis pignus Sua Sanctitas Archipraesuli, Venera­bilibus Archidioecesis Sacerdotibus, Clero iuniori, qui in eiusdem utilitatem succrescit, utriusque porro sexus religiosis, cuncto demum Archidioecesis fideli populo Apostolicam Bene­dictionem peramanter impertita est, quam ipso sancto die Nativitatis D. N. .1. C. sacris sollemni ritu celebratis in Nostra cathedrali ecclesia Strigoniensi praesentibus dedimus, absentibus hacce Nostra pagina lubentissime communicamus. Strigonii, die 25 Decembris 1933. A karácsonyi. ünnepek előtt a magam, T. Papjaim és a hívek nevében alázatos fiúi jókívánataimat tolmácsoltam a Szentatyának, aki Pacelli bíboros államtitkár úr Őeminen­ciája útján a következő köszönetét volt kegyes küldeni: „Főmagasságú és Főtisztelendő Uram ! Vettem Eminenciád 1933. dec. 6-ikán kelt nb. sorait és siettem átadni a Szentatyának a csatolt levelet, melyben Eminenciád Oszent- ségének karácsonyi jókívánatait fejezte ki. Örömmel hozom Eminenciád tudomá­sára, hogy Őszentsége atyai jóindulattal ke­gyeskedett fogadni kifejezett fiúi érzelmeit, melyek jóleső vigasszal töltötték el. Azonfelül kifejezte köszönetét is Eminenciád és a jó magyar katholikus hívek imáiért, melyekkel kapcsolatban buzdít a Szentszékhez való ren­díthetetlen húségre, és megújhodó keresztény l 2. sz. t Szentatya köszöneté karácsonyi üdvözlő soraimra.

Next

/
Thumbnails
Contents