Circulares litterae dioecesanae anno 1934. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

28 clem iubenniS adhiberi fidem, quae hisce adhiberetur Litteris, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur liceat paginam hanc Nostrae concessionis, voluntatis et declarationis infrin­gere, vel ei, ausu temerario, contra ire. Quod si quis attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die secundo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo tertio. Fr. T. Pius 0. P. Card. Boggiani. Cancellarius S. R. E. Laurentius Card. Lauri Paentientiarius Maior. * * * Dum litteras has Apostolicas, benignita­tis Vicarii Christi testes, hisce publici iuris facimus, volumus ac mandamus, ut extensum hoc sacrum Jubilaeum a parochis vel eorum vicem gerentibus, a professoribus religionis et calechetis omnibusque curam animarum habentibus quantocyus fidelibus indicetur. Conditiones autem lucrandae indulgentiae, adiunctis archidioecesis nostrae accomodatas, pro munere Nobis inhaerente, ad tramitem Litterarum Apostolicarum, praesentium serie declaramus: I. Quicunque gratiarum Iubilaei parti­cipes fieri volunt, ad duodecim visitationes tenentur in ecclesiis designatis, ibique ad preces in n. III. Constitutionis praescriptas et ad mentem Summi Pontificis, i. e. pro libertate Ecclesiae, pro pace et concordia po­pulorum, pro diffusione operae Missionalium reversioneque dissidentium in sinum Eccle­siae, et pro repulsa et conversione „Atheorum Militantium“, recitandas. Debent insuper con­fiteri et S. Communione refici, ante termi­natas utique visitationes. Cui obligationi non satisfit per confessionem annuam lege universali ecclesiastica praescriptam nec Com­munione paschali. Econtra indulgentias Iubi­laei lucrari possunt, quibus Communio per modum Viatici administratur. Si qui quocun­que titulo dispensationem a visitandis eccle­siis obtinent, e gr. aegroti, in carcere detenti, — a precibus ad mentem Pontificis recitandis eximi tamen non possunt. Nec hae preces imminuantur, nisi in commodum aegrotantium. Ad effectum Iubilaei pia haec exercitia toties suffragantur, quoties perficiuntur, et etiam in refrigerium animarum defunctorum converti possunt. II. Ecclesiae visitandae autem sunt : Strigonii ecclesia Metropolitana, ecclesiae parochiales S. Petri et Pauli L. R. Civitatis, ecclesia in Civitate Aquatica, ecclesia Fratrum Minorum. In omnibus parochiis, Rudapestini et in aliis civitatibus, oppidis pagisque existentibus, praeter parochiales seu matrices ecclesias tres alias sacras aedes vel oratoria publica ipsi parochi designent designatasque Budapestini Vicario Nostro generali, alibi Ordinatui Stri- goniensi notificent, quibus designationibus si infra decem dies non contradicitur, easdem pro approbatis habeant. Capellae vel oratoria designanda talia sint opportet, in quibus sacrum celebratur interdum sacrificium et in quibus tempore saltem visitationis Sacrae Species asserventur. Infra ambitum parochia­rum ecclesiae filiales vel curatiales opportune eligentur. Quae si in terno (praeter parochia- lem) numero non habentur, visitationes duo­decim aeque dispertitae in minore quoque numero ecclesiarum, imo in unica parochiali peragi possunt, prouti ex Constitutione Aposto­lién perlucide constat. III. Vi facultatis, citata Constitutione Apo­stolién n. VII. 3. Nobis impertitae, visitationes ad binas tantum reducimus, si parochiani duce suo parocho vel eius vicem gerente, aut variae sodalitates, piae uniones congregatio­nesque, duce suo moderatore ecclesiastico, sollemni in processione ad visitandas ecclesias procedunt. Ubi arcti temporis ratio postulat, tales processiones in parochiis sic quoque commode institui poterunt, ut praehabitis Missa vel (post meridiem) Litaniis, ex una ecclesia ad alteram fideles se conferant, ibi­que preces praescriptas in communi fundant; deinde revertantur ad ecclesiam, unde egres­sus fiebat, preces secunda vice ibidem per­agentes et sic sollemnitatem finientes. Ubi modo unica praesto est ecclesia pro visita­tione designata, ibi precibus prima vice per­actis egressus processionalis fiat ad crucem aliquam prouti diebus rogationis fieri solet, post regressum autem in ecclesiam parochia- lem secunda vice visitatio iuxta normam per­agatur. Ubi autem commode fieri potest, du­plex haec visitatio et processio diebus seiun- ctis perficiatur. Processionibus his etiam pe­regrini vel fideles ex aliis parochiis interessé possunt aequis cum fructibus piacularibus, ac parochiani proprii, si ceteris conditionibus supra recensitis satisfecerint. IV. Archicapitulum Strigoniense die opportuno a Vicario meo Generali adhuc praestituendo, Me duce inquantum fieri poterit, sollemni praemisso in Basilica Metropolitana sacro, processionem semel tantum ad ecclesias

Next

/
Thumbnails
Contents