Circulares litterae dioecesanae anno 1932. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE 1. L A U I) E T U R J ESUS C HRISTUS! Venerabiles et in Christo Dilectissimi Fratres! Nr. 08. Summus Pontifex pro votis ar caput anni gratias agit Autographas et benignissimas Suae Sanc­titatis litteras, in quibus Sanctissimus Domi­nus Noster clero populoque huius Archidioe- 1 cesis aposfolicam benedictionem clementis­sime impertire dignatus est, hisce filiali cum reverentia et devotione publico. Dilecto Filio Nostro Justiniano tit. SS. Andreae et Gregorii in monte Caelio S. R. E. Presbytero Cardinali Serédi, Archiepiscopo Strigoniensi PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Non sine animi voluptate Nobis fuit manifesta voluntatis tuae declaratio qua, re­deuntibus nuper Dominicae Nativitatis sollem­nibus, te Nobis consentientem ostendebas in iis omnibus quae gessimus aut scripsimus, ut per haec calamitosa tempora Rex pacificus ubique gentium salutare obtineat imperium. Ex eo vero iucundius afficimur quod simul pollicearis, te pro ratione ministerii tui im­pigre daturum operam ut omnes, quorum curam geris, ea quae tradidimus discant et amplectantur, receptisque doctrinis sit eorum actio conveniens. Quum porro hoc animi tui propositum sit desideriis Nostris apprime congruens, non modo illud merita laude ho­nestamus, sed etiam a Deo petimus, ut mu­nerum suorum divitias abunde tibi largiatur, quo facilius id quod decrevisti perficere queas. Tua demum omina grato animo rependentes, in testimonium peculiaris benevolentiae No­strae, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, et universo clero ac populo Hungaricae nationis peramanter in Domino impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Decembris anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo. PIUS PP. XI. Strigonii, die 10. Januarii 1932. Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responderi mandarunt ut infra ad sin­gula: I. De úli imis sacramentis ministrandis. I). An canon 514 § 1 ita intelligendus sit ut in religione clericali Superioribus ius et officium sit Omnibus, de quibus in eodem canone, extra religiosam domum aegrotis Eucharisticum viaticum et Extremam Unctio­nem ministrandi. R. Affirmative, si agatur de religiosis professis vel novitiis, firmo tamen praescripto canonis 848; secus negative. II. De aetate confirmandorum. 1).. An canon 788 ita intelligendus sit ut Sacramentum confirmationis in Ecclesia latina ante septimum circiter aetatis annum conferri non possit nisi in casibus, de quibus in eodem canone. R. Affirmative. III. De causis matrimonialibus. 1). An vi canonis 1989 eadem causa matrimonialis, ab uno tribunali iudicata, ab 1 Nr. 87. Responsa aci proposita dubia.

Next

/
Thumbnails
Contents