Circulares litterae dioecesanae anno 1931. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
XII.
44 iterum atque iterum tantopere commendavit, suumque veluti insigne fecit totius pontificatus. Nos itaque ad suavissimum istiusmodi praeceptum, non modo tamquam ad supremum officium, in quo universa continetur Christiana lex, sed ad nobilissimum etiam propositum atque institutum commonemus omnes, eosque potissimum, qui humanitatis ardore fervent et evangelicae perfectionis. At multis instare verbis idque impensius urgere supervacaneum putamus, cum omnibus exploratum sit hanc tantummodo animorum libe- ralitatem atque magnitudinem, hoc solummodo Christianae virtutis studium aemulationemque — eorum videlicet qui, pro facultate cuiusque sua, fratrum saluti actuosissime se dedant, imprimisque tenuium infantium ac pauperiorum necessitatibus — gravissima aliquando posse nostrae buius aetatis incommoda instanter concorditerque evincere. Jamvero, cum asperrimum, quod lamentamur, malorum discrimen hinc acriorem consequatur populorum rivalitatem, illinc vero ingentia gignat publici aerarii dispendia ; atque adeo cum non postrema sit duplicis huius perniciei caussa nimium illud in apparatu militari ac bellicis instrumentis praemoliendis acrius in dies certamen, Nos quidem temperare Nobis non possumus quin providam hac de re Nostram (Alloc, die 24 dec. 1930 habita; Litt. Aut. „Con vivo piacere“ 7 apr. 1922) eiusdemque Decessoris Nostri (Adhortatio „öés le debut“ 1 aug. 1917) admonitionem iteremus, dolentes admodum quod usque adhuc non in usum eadem feliciter deducta sit; vosque item, Venerabiles Fratres, vehementer adhortemur ut aptiore, quo poteritis, modo, sacris nimirum concionibus habendis edendisque vulgo scriptis mentes collustretis omnium eorumque animos ad tutiores humanae rationis christianaeque legis normas conformetis. Atque jam Nobis spes bona arridet fore ut apud unumquemque vestrum et corrogata confluat a fidelibus stips in indigentium auxilium, et a vobis itidem iisdem relevandis impendatur. Quodsi in nonnullis dioecesibus opportunius videatur id munus vel Metropolitae concredere vel quibusdam caritatis Institutis, vestrae profecto dignis fidei probataeque efficacitatis, liberum vobis esto, pro prudenti consilio, id exsequi. Cum vero usque adhuc vos adhortati simus ut mentem hanc Nostram idoneis scriptionibus concionibusque aperiendo, rem pro viribus provehatis, placet praeterea fideles vestros Nos primum in visceribus Christi commonefacere ut invitationi huic vestrae ac Nostrae largiter generoseque respondentes, id, quod vos, Apostolicam hanc Epistulam interpretantes, ipsorum animis suasuri eritis, ad usum incontinenter deducant. Attamen, quandoquidem omnes, vel nobilissimi, hominum nisus, non opitulante Deo, impares evadunt, ad bonorum omnium Largitorem instantes admoveamus preces ut, pro summa miseratione sua, quam primum feliciora jubeat emergere tempora; ab eoque, esurientium quoque nomine, divina illa a Jesu Christo data prece eftlagitemus: „Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.“ Reminiscantur omnes quod humani generis Redemptor ad incitamentum ac solacium nostrum pollicitus est, se scilicet quod fecerimus „uni ex his fratribus minimis“, sibi factum autumaturum (Mat. XXV, 40) neque divinam illam obliviscantur repromissionem, qua ipse asseveravit curam se eam, quam parvulis suo amore ducti impensuri fuerimus, sibimet ipsi praestitam existimaturum (Mat. XVIII, 5). Festum denique, quod hodie Ecclesia concelebrat, dulcissima illa Jesu Christi verba in memoriam redigit Nostram, quibus Epistulam hanc hortationemque Nostram concludimus ; postquam videlicet Servator noster, secundum illud S. Joannis Chrysostomi, in puerilium animorum tutelam veluti inexpugnabilia extulit propugnacula, hanc nobis edidit sententiam : „Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est“ (Matt. XVIII, 10). Hi profecto angeli quae in puerorum et indigentium adiumentum volenti generosocpie animo feceritis, haec terrarum caelorumque Domino offerent, ab eoque uberrima iis omnibus impetrabunt munera, quibus sanctissima huius- modi caussa cordi erit. Adventantibus praeterea Jesu Christi Regis sollemnibus, cuius regnum et pacem jam ab inito Pontificatu ominati ac comprecati sumus, omnino Nobis opportunum videtur ut in sacris aedibus per id tempus publicae habeantur in triduum supplicationes, per quas quidem a misericordiarum Domino consilia implorentur ac munera pacis. Quorum in auspicium munerum vobis, Venerabiles Fratres, iisque singulis universis, qui paternae respondebunt admonitioni Nostrae, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Octobris, in festo SS. Angelorum Custodum, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo. PIUS PP. XI Strigonii, die 18. Octobris 1931.