Circulares litterae dioecesanae anno 1931. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

incessanter praestolamur, sed de anno in annum graviora nobis incidunt mala durior- que evadit communis paupertas. Imo ultimis temporibus mulloties dictum fuit nullo modo mox sperari posse in melius mutationem, cum ubique terrarum mala ex eadem radice provenientia observentur communisque inter gentes existat paupertas. Quare pro munere pastorali satius esse videtur non animum fovere ad meliora inhiantem, sed iugiter colere et augere in cordibus hominum patien­tiam, fortitudinem, temperantiam, aliasque virtutes, quae animum in adversis roborant atque confortant. Error funditus evertendus est ille, qui dictat crescente prosperitate iure crescere etiam desideria concupiscentiasque hominum eaque, nisi inhonesta evaserint, bonis temporalibus iuxta mensuram sui satiari posse. Rerum usus novissimis temporibus nos docuit et prosperitatem publicam iugiter diminui et in desideriis explendis maiora surgere in dies obstacula. Inter tales condi­tiones vos. Ven. Fratres, gravi obligatione tenemini docendi fideles, ut concupiscentias suas etiam honestas sponte restringant, pauca appelant et modeste vivant. Nam carentia rerum temporalium eo magis hominem premit, quo magis eas postulat atque appetit. Et si in antiquitate viri nomine sapientis gloria­bantur, (jui concupiscentiis devictis se veluti a mundo externo penitus independentes dicti­tarent, cur non possimus nos gratiis adiuti coelestibus res nostras ita componere ani­mumque ita efformare, ut nihil appetamus ultra ea, quae mundus iuxta desideria nostra sic temperata suppeditare possit? Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his con­tenti simus1 — hortatus est Apostolus disci­pulum suum Timotheum. Utinam multi ad tramitem apostoliéi verbi sese etformarent, ut facilius sibi sit carere iis, quae nunc incassum appetunt. Superfluum est dicere vos in his praeire debere fidelibus vobis concreditis. Quare vix aliquem miratum fuisse putamus, quod unum alterumve sacerdotem ad­monuerimus, imo in quantum opus fuerit prae­ceptum eidem imposuerimus, ut quasdam com­moditates vitae, per se licitas et honestas, intuitu communis paupertatis deponeret. Si pro hoc divinum desideratis exemplum, videte Puerum Jesum, in quo Deus exina­nivit semetijisum fonnám serui accipiens.1 2 Ut vero aliquid in concreto vobis per­suadere liceat, repetimus id, quod iam mul- toties dictum fuit cum tristissimis temporibus nullo modo componi posse incredibilem 1 1. Tim. 6, 8. ! Phil. 2, 7. vestimentorum luxum, quo alii alios aequare, immo superare conantur, itemque distractio­nes et delectationes, quibus homines antece- denter ad tempus sacrum Quadragesimale, animo ad voluptates propenso, inter choreas et ebrietates indulgere solent. Si qui adhuc divites sunt et pretiosissimas quasque vestes memoratasque distractiones sibi procurare valent, sciant, se suo agendi modo invidiam eorum excitare, quos adversa sors vel pane quotidiano privaverit. Quare, Ven. Fratres ac Filii Dilectisssimi, tota animi contentione in id incumbatis, ut fideles vobis concreditos verbo et exemplo ab omni luxu a talibusque distractionibus deterreatis. Immo ad ulteriora quoque progrediamini et studia vestra in id conferatis, ut divites, bona inter choreas et delectationes dissipare cupientes, ad miseri­cordiam erga egenos et afflictos commoveatis. In sacris utriusque Legis paginis persaepe nobis divina auctoritate firmata admonitio occurrit, ut beneficentiae opera tunc potissi­mum exerceamus, quando proximi in illis, quae pro vita primae necessitatis sunt, penu­riam patiuntur. Si unus de fratribus tuis . . . ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed dabis ei.. . ut benedicat libi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis, ad quae manum miseris ' Non unus alterve ex fratribus hisce diebus, sed ingens multitudo ad paupertatem extre­mam redacta est et miserrimi homines miseri­cordiam supplici ore petunt ab iis, quibus ex immani rerum clade fortunam salvare licuit. Subveniant hi miseris et afflictis, quia si nec inter hodiernas conditiones famelicos clementer respexerint obuloque suo eosdem non iuverint, animi duritia de se testantur penitus extinc- tam esse in cordibus eorum caritatem, quae est virtu tum christianarum perfectioaeternaeque vitae praegustatio ac promissio. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ?4 Dum vos, Ven. Fratres, in exordio ingru­entis anni effusione cordis iterato salutamus, peramanter rogamus, ut invicem devincti mane­amus caritate illa, quam Dominus Jesus nos docuit. Arduum novo anno nos manet opus, verum si concordia caritatis nos iunxerit, plena fiducia boni exitus illud aggredi licet. Hanc concordiam caritate radicatam, qua clerus Strigoniensis nunquam non praecelluit, iam inde a tribus annis continuo experimur et ex ea vel quotidie summam voluptatem dulcedinemque spiritualem capimus. Manete 3 Deut. 15, 7. sqq. * 1. Jo. 3, 17.

Next

/
Thumbnails
Contents