Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IX.

IX Nr. 2808. Indulgentiae catechesim tradentibus etsuscipien­tibus concessae. Pius Pp. XI. Ad perpetuam rei memo­riam. — Litteris Nostris Motu proprio datis die XXIX mensis Iulii, anno MDCCCCXXIII, Nos apud Sacram Congregationem Concilii peculiare constituimus Officium, quod uni­versam in Ecclesia actionem catechisticam moderaretur ac proveheret. Nunc autem eius­dem Officii Commissio catechetica, ad reli­giosam institutionem populi christiani ac praesertim puerorum magis magisque prove­hendam, enixas Nobis preces adhibet, ut spiritualibus Indulgentiarum muneribus eos honestemus, qui christiani catechismo sive tradendo sive discendo operam praestent. Verum Decessores Nostri rec. mem. tum Paulus Pp. V, tum Clemens Pp. Xll huius- modi spiritualia dona iam concessere, quae tunc temporis satis apta videbantur; at nunc eadem augenda nostraeque aetatis necessitati­bus congrua reddenda in Domino existima­vimus. Abrogatis itaque indulgentiis ab iisdem Romanis Pontificibus hac in re antea con­cessis, conlato quoque consilio cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­nali Poenitentiario Maiore, de omnipotentis Dei misericordia et heatorum eius Apostolo­rum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omni­bus et singulis christifidelibus, qui per mediam circiter horam et non minus quam per tertiam horae partem doctrinae christianae tradendae vel discendae saltem bis in mense operam dederint, eodemque in mense bis lucrandam, diebus ad ipsorum arbitrium seligendis, Plenariam Indulgentiam, dummodo vere poeni- tentes et confessi ac sacra Communione refecti aliquam ecclesiam vel publicum oratorium visitaverint, ibique ad mentem Nostram seu Romani Pontificis preces effuderint, miseri­corditer in Domino concedimus. Praeterea christifidelibus iisdem, quoties per praefatum temporis spatium doctrinae christianae sive tradendae sive discendae operam navaverint, Indulgentiam partialem centum dierum, con- trilo saltem corde acquirendam, largimur. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Prae­sentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono. — E. Card. Pacelli, a secretis Status. Strigonii, die 8 Septembris 1930. Cum responsione diei 13 Januarii anni currentis ad II (A. A. S., vol. XXII. pag. 43) per hanc Sacram Poenitentiariam, Officium de Indulgentiis, authentice declaratum fuerit saltem sex Pater, Ave et Gloria, de quibus in decreto diei 10 Julii 1924 sub n. IX (A. A. S., vol. XVI, pag. 347), in visitationibus eccle­siae ad Indulgentiam plenariam Portiunculae nuncupatam tolies quoties ut aiunt, lucrandam necessaria esse ita ut hae ipsae preces in unaquaque visitatione solvi debeant; Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI, uniformitatis gratia atque ad omnem hac in re dubitationis rationem auferendam, in audientia infrascripto Card. Poenitentiario Maiori die 4 Iulii 1930 impertita, id de omnibus Indulgentiis plenariis toties quoties lucrandis, pro quibus alicuius ecclesiae visitatio est iniuncta, benigne decer­nere dignatus est, ita ut in posterum oporteat et sufficiat eiusmodi preces in singulis visi­tationibus in omnibus hisce casibus recitare. Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 5 Iulii 1930. — L. Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. L. -j- S. I. Teodori, S. P. Secretarius. Strigonii, die 9 Septembris 1930. Nr. 2809. Indulgentiae „Toties quo­ties“ cum visitatione ecclesiae coniunctae. 11

Next

/
Thumbnails
Contents