Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

II.

24 catur, requirunt. Et quamquam illud pro rerum et personarum ratione contrahi ad paucos dies vel extrahi ad solidum mensem potest, nihilo secius nimis coarctandum non est, si utilitates, quas Exercitia pollicentur, captare quis vult. Ut enim loci salubritas tunc tantum valetudinem corporis hivat, cum hoc ibidem aliquantulum commoratur, ita salu­taris sacrarum commentationum ars spiritui efficienter non opitulatur, nisi illum aliquandiu exercet. c) Methodus optima adhibenda. Postremo, maxime refert ad Exercitia spiritualia rite obeunda fructumque ex eis comparendum, ut sapienti atque apposita peragantur methodo. Porro exploratum est, inter omnes Exer­citiorum spiritualium methodos quae lauda­biliter admodum sanae asceseos catholicae principiis inhaerent, unam prae ceteris primas semper tulisse, quae, plenis iteratisque Sanc­tae Sedis approbationibus exornata, praeco­niisque nobilitata virorum doctrina spirituali ac sanctitate praestantium, ingentes sancti­moniae fructus quattuor fere saeculorum spatio est consecuta : methodum intelligimus invec­tam a sancto Ignatio de Loyola, quem prae­cipuum et peculiarem Magistrum Exercitio­rum spiritualium appellare placet, cuius „admirabilis ille Exercitiorum liber“,32 parvus quidem mole sed caelesti sapientia refertus, ex quo sollemniter approbatus, laudatus, commendatus fuit a f. r. decessore Nostro Paulo 111.,33 iam tum, ut verba iteremus a Nobis antequam ad Petri cathedram evehere­mur aliquando adhibita, iam tum, inquimus, „eminuit et claruit tanquam sapientissimus omnino universalis normarum codex ad ani­mas in viam salutis ac perfectionis dirigendas, tanquam inexhaustus spectatissimae aeque ac solidissimae pietatis fons, tanquam acerrimus stimulus beneque peritus praemonstrator ad morum emendationem procurandam vitaeque spiritualis culmen attingendum“.34 Cumque, initio Pontificatus Nostri, „Sacrorum Antisti­tum universi fere orbis catholici ex utroque ritu ilagrantissimis studiis votisque satis­facientes „Constitutione Apostolica“ Summo­rum Pontificum“ die 25 Iulii 1922 data „Sanc­tum Ignatium de Loyola omnium Exercitio­rum spiritualium, ideoque institutorum, soda­litiorum, coetuumque cuiusvis generis iis, qui 82 Brev. Rom., in festo S. Ign. (31 iul.), lect. 4. 38 Litt. Apóst. „Pastoralis officii“, 31 iul. 1548. 34 „S. Carlo e gli Esercizi spirituali di S. Ignazio“ in: „S. Carlo Borrotneo nel 3° Centenario della Cano- nizzazione“, n. 23, Sett. 1910, pag. 488. Exercitia spiritualia obeunt, operam studi­umque navantium, Patronum caelestem decla­ravimus, constituimus“,35 fere aliud nihil praestitimus praeterquam suprema Auctoritate Nostra illud sancivimus quod communi Pas­torum et fidelium sensu perhibebatur ; quod implicite, una cum memorato Paulo III, insig­nes decessores Nostri Alexander VII,36 Bene­dictus XIV,37 Leo XIII,38 saepe Ignatianas commentationes laudibus exornantes dixerant; quod magnis praeconiis, imo ipso virtutum exemplo quas in hac palaestra hauserant vel amplificaverant, extulere ii omnes, ut verba ipsius Leonis XIII usurpemus, „qui vel asce­seos disciplina vel sanctitate morum“ superi­oribus quattuor saeculis „maxime floruerunt“.39 Et re quidem vera: excellentia spiritualis doctrinae prorsus a periculis erroribusque falsi mysticismi alienae ; admirabilis facilitas Exer­citia haec ad quemvis hominum ordinem ac statum accommodandi, sive ii in coenobiis contemplationi incumbunt, sive in saecularibus negotiis actuosam vitam traducunt; aptissima partium coagmentatio; mirabilis ac lucidus ordo quo e veritatibus commentandis altera alteram excipit; documenta denique spiritualia quae hominem, excusso iugo criminum et morbis qui moribus inhaerent detersis, per securas semitas abnegationis atque pravorum habituum detractionis,40 ad suprema orationis amorisque divina fastigia perducunt; procul dubio haec omnia talia sunt, quae efficacem Ignatianae methodi naturam atque vim satis superque ostendant Ignatianasque commen­tationes affatim commendent. d) Recollect io menstrua. Restat, Vénerabiles Fratres, ut ad tuen­dum custodiendumque spiritualium Exercitio­rum fructum, quem disertis laudibus prose­cuti sumus, eiusque salutarem memoriam refricandam, piam consuetudinem quam veluti Exercitiorum brevem geminationem dixeris, recollectionem scilicet menstruam vel saltem tertio quoque mense instituendam enixe suadeamus. Hic mos, quem — placet verbis iisdem uti decessoris Nostri s. m. Pii X. — „libentes videmus pluribus in locis inductum“41 35 Const. Apóst., „Summorum Pontificum“, 25 iul. 1922; Acta Apóst. Sedis, vol. XIV (1922), pag. 1922. 36 Litt. Apóst., „Cum sicut“, 12 Oct. 1647. 37 Litt. Apóst., „Quantum secessus“, 20 mart. 1753; Litt. Apóst., „Dedimus sane“, 16 maii 1753. 38 Epist. „Ignatianae commentationes“, 8 febr. 1900; Act. Leonis XIII, vol. VII, pag. 373. 39 Ibidem. 40 Epist. Apóst. Pii PP. XI, „Nous avons appris“, 28 mart. 1929 ad Card. Dubois. 41 Exhort, ad Cler. Cathol., „Haerent animo“, 4 Aug. 1908: Acta Sanctae Sedis, voí. XLI, pag. 575.

Next

/
Thumbnails
Contents