Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
/ usque sanguinis studiosissimo, tantum accesserat ornamenti, agnita in tam frequentibus victimis martyrii palma cultuque iisdem tributo ornatior ad exitum properaverit. Spiritus quidem Paracliti vim atque virtutem in Ecclesiae veluti venas influere perennem ac permanare, manifesto liquet ex ipsa horum martyrum ad extremum victoria; nonne etiam licuit tum manifesto, cum alios sanctitatis heroas christifidelibus ad colendum imi- tandumque mense Iunio proposuimus? Dicere autem vix attinet, quanta civium advenarumque multitudo in Petriani templi maiestate beatos novensiles Nobiscum venerati sint: videlicet Claudium de la Colombiére, alumnum illum Societatis lesu clarissimum, quem Iesus ipse non modo „servum fidelem“ appellavit et Margaritae Mariae Alacoque consiliarium addixit, sed etiam cultus erga Cor suum in populo christiano provehendi principem esse voluit; Theresiam Margaritam Redi, Florentinae familiae Carmelitidem, iu ventulis innocentiaeque flosculum; Franciscum Mariam a Camporubeo, Capulatum illum sodalem, qui, nostra fere memoria, cum, quadraginta annos, pro officio stipem ostiatim emendicasset, integritatis exemplo, consiliis divinam quandam prudentiam redolentibus et suavissimis ad sanctitatem incitamentis, sic plebi ipsisque optimatibus Assisiatem referre visus est, ut Genuenses, quem vivum coluissent atque obser- vassent, eundem vita functum perpetua huc usque recordatione ac reverentia prosecuti sint. Quo autem pacto liceat illam describere, qua perfusi sumus, animi voluptatem, dum loanni Roseo, quem inter beatos caelites adsei- veramus, in eadem Vaticana basilica publice supplicabamus? Gratissimam enim eorum memoriam annorum revocando, cum, ab sacerdotio recentes, sapientissimis tanti viri colloquiis fruiti eramus, Dei vere „mirabilis in sanctis suis“ misericordiam admirabamur, qui nefariis hominum factionibus, in eo elaborantibus ut rem Christianam funditus everterent et supremam Romani Pontificis auctoritatem criminationibus conviciisque deprimerent, Ioannem tam diu providenterque obie- cisset. Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convocare consueverat, postquam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fallaciis magis obnoxia esset, cogitationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad evangelicae legis praecepta morumque integritatem informare; tanto quidem operi amplificando socios sibi adsciscere, eo successu, ut novam, eandemque frequentissimam, militum cohortem Ecclesiae compararit; con- legia et officinas iuvenibus ad litterarum studia vel ad artificia instituendis apud nos in exte- risve regionibus condere; suos denique ad propagandum inter infideles Christi regnum bene multos dimittere. Quae per eam in Petriana Aede stationem cogitantibus non modo Nobis occurrebat quam opportuno Deus auxilio, in adversis praesertim rebus, Ecclesiam suam adiuvare ac munire consuevisset, sed etiam obversabatur, praecipua quadam auctoris omnium bonorum providentia accidisse, ut primo omnium, postquam optatissimae pacis foedus cum Italiae regno inieramus, caelestes honores loanni Bosco decerneremus, qui, violata Apostolicae Sedis iura vehementer complorans, haud semel contendisset ut, iisdem redintegratis iuribus, miserrimum discidium, quo Italia de paterno Pontificis complexu abstracta erat, amice componeretur. Facere hoc loco non possumus, Venerabiles Fratres, dilecti filii, quin nonnihil de mirifica catholicorum hominum frequentia dicamus, qui vertente anno in Urbem peregrinando convenere: quamquam vix est cur ii peregrini vel advenae appellentur, cum in domo communis Patris nemo extraneus haberi queat. Spectaculum equidem ante oculos habuimus, non uno Nobis nomine gratissimum. Ipsa enim tot nationum, etsi inter se ingenio, sensu, moribus dissimilium, in eandem fidem eandamque erga supremum animarum Pastorem observantiam consensio nonne unitatem, nonne universitatem illam palam aperteque praedicabat, quas divinus Conditor in Ecclesia sua peculiares quasi notas impressas voluit? Certis vero quibusdam anni temporibus nullum illuxisse diem dici potest, quo christi- fidelium turmas ab Italiae dioecesibus, ab ceteris Europae nationibus, ab regionibus ipsis infinito propemodum oceani tractu (lisiunctis, adventantes ac sua, pietatis causa, i illustriora templa adeuntes Roma non viderit. Nec tamen silentio praetereundum, Urbis incolas, qui sunt Romano Pontifici, Episcopo suo, propiores, pompa plerumque ad Basilicas invisendas instituta ut propositam orbi catholico veniam adipiscerentur, peregrinis advenisque nihil hoc in genere cessisse. Atque eorum e dioecesi Nostra filiorum tanta calendis Decembribus multitudo in Petrianum templum, veniae lucrandae causa, convenit, ut amplissimam Aedem nunquam fortasse tam stipatam viderimus. Quibus quidem omnibus ad Nos aditum catervatim efflagitantibus ultro consentientes, eorum praesentia magnopere delectati sumus ; tot enim hominum milia, iuvenum praesertim, quos, alios ex aliis, admisimus, ea animi