Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

IV.

23 Nr. 2593. Sanctus Ioannes Bapt. Vian- ney, presby­ter confes­sor, caelestis patronus omnium pa­rochorum seu anima­rum cura­torum urbis et orbis con­stituitur. PIUS PP. XI. Ad perpetunm rei memoriam. — Anno Iubilari MDCCCCXXV Beato Ioanni Baptistae Viannev, Presbytero confessori, qui a Vico Ars, in quo est parochi munere functus, nun­cupatur, Sanctorum honores tributi sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Offi­cium Missaque adprobata luerint, festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringentorum ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcoporumque, rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animarum curatoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Ioannem Baptistam Viannev concedere dignaremur. Nil enim magis opportunum videtur quam ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eius­dem sedulitate in animarum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Ioannem Bapti­stam Vianney illico post sollemnem eius Beatificationem constituit caelestem Patronum universis presbyteris, qui in Galliae dioecesi­bus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, precibus concedendumexistimavimus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occasionem nacti, vota fa­ciunt impensa ut huiusmodi largitas spiritu­alis, quam a Nobis instanter efflagitant, Iubilaei Nostri cum memoria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae No­strae postestatis plenitudine, praesentium Lit­terarum tenore Sanctum Ioannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostoli- cus vir ac parochus oppiduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curatorum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. P. Card. GASPARRI, a Secretis Status. Strigonii, die 12. Julii 1929. Placuit Altissimo Julium Walter Epp. el. Ozeroensem, Praepositum Majorem E. M. S.,1 Sede Aeppali ultima vice vacante Vicarium Capi- tularem, dein vero Nostrum Vicarium Generalem die 30 Junii a. c. anno aetatis suae 74, sacer­dotii vero 52 pro labentis hic in terris vitae aerumnis mirifica patientia toleratis imper­turbabili illa, quam mundus dare non potest, donare pace. Haec est enim fides nostra, quae vincit mundum, ut neminem bonum cogite­mus mortuum, qui non a Deo immortali ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima conditione caducae vitae videretur. Quare si nobis unum hoc detrahi potest, ne quid viro 4 Nr. 2468. Obitus Julii Walter.

Next

/
Thumbnails
Contents