Circulares litterae dioecesanae anno 1929. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
11 Nr. 564. Summus Ponti ľex pre votis ad ca putanni gra tias agit. Ineunte anno pro filiali, quo Vicario Christi adhaeremus, amore meum esse duxi nomine proprio fideliumque mihi commissorum fausta quaeque ominari Patremque Communem certiorem facere de assiduis studiis orationibusque ferventibus, quibus ipsi opitulari cupimus, ut quidquid in votis habeat, ad communem reipublicae Christianae salutem feliciter possit obtinere. Grato animo Summus Pontifex litteras nostras, testimonium filialis amoris, studii, voluntatis oboedientiaeque accepit ac respondere dignatus est epistola autographa, quam hic in extenso reverenter communicamus : Dilecto Filio Nostro Justiniano S. R. E. Presb. Card. Serédi Archiepiscopo Strigoniensi PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quas sub natalicia D. N. Jesu Christi sollemnia novique anni exordium, votorum ominumque caussa, amantissimas litteras misisti, ea libenti Nos gratoque animo perlegimus. Significabant enim non modo te, ut eeteroqui probe noveramus, Nobiscum et cum Apostolica hac Sede arcte cohaerere, sed etiam per elapsum annum, primum quidem episcopatus tui, praesentissimo auxilio suo tibi Deum adfuisse atque uberes pastorali sollertiae tuae tribuisse fructus. Haec quidem, profecto laetabilia, et Nobis gaudemus, et tibi gratulamur vehementer. Reliquum est ut, studiosam voluntatem tuam paterno animo rependentes, caelestia tibi adiumenta impense precemur, scilicet ut magis in dies laboribus inceptisque tuis aspiret Deus atque obsecundet. Quorum quidem munerum auspex, pecu- liarisque benevolentiae Nostrae testis Aposto- lica sit Benedictio, quam tibi, dilecte Fili Noster, cunctoque clero populoque tuis curis demandato peramanter in Domino impertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die XII mensis Januarii, anno MCMXXIX, Pontificatus Nostri septimo. /J/f/s pp x/ Strigonii, die 8. Februarii 1929. Quo breviore et faciliore ratione sacra Communio pluribus infirmis ministrari valeat. Sacra Rituum Congregatio sequentem instructionem probari posse censuit; nimirum : Quando Sacra Communio distribuitur pluribus infirmis, qui in eadem domo, vel in eodem hospitali, sed in distinctis cubiculis degant, Sacerdos vel Diaconus ministrans, in primo tantum cubiculo recitet plurali numero omnes preces ante infirmorum Communionem dicendas iuxta Rituale Romanum, Tit. IV. cap. 4; in aliis autem cubiculis dicat tantummodo preces: Misereatur tui. . . Indulgentiam . . . Ecce Agnus Dei... semel Domine non sum dignus... Accipe frater (soror)... vel Corpus Domini nostri lesu Christi...; et in ultimo cubiculo addat versum: Dominus vobiscum, cum suo responsorio et cum sequente oratione plurali numero dicenda: Domine sancte.... ibique, si qua particula consecrata superfuerit, benedictionem eucharisticam impertiatur, ac tandem reliquas preces praescriptas in Ecclesia de more persolvat. Facta postmodum de his omnibus Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationis Pro-Praefectum relatione, Sanctitas Sua praefatam instructionem ratam habuit et confirmavit; eamque pro opportunitate adhibendam benigne concessit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 9 Ianuarii 1929. C. Card. Laurenti, S.R.C. Pro-Praefectus. Angelus Mariani, Secretarius. Strigonii, die 16. Martii 1929. Die 29. Junii festo SS. Apostolorum Petri et Pauli clericis huius archidioecesis Strigo- niensis, qui iam ordine s. diaconatus aucti sunt, s. ordinem presbyteratus conferemus. Quod ad notitiam Venerabilis cleri fideliumque perferentes eosdem hortamur, ut preces ad Deum fundant Eumque supplici ore rogitent, ut sacerdotes pastoresque animarum coelestis vitae forma indutos virtutibusque ornatos concedere dignetur Nobis quam plurimos. Neminem latet permultos in vinea Domini desiderari operarios optandumque esset, ut defectibus, ex infrequentia vocationum exeunte bello ortis, quamprimum mederi posNr. 1069. Instructio de communione plurium infirmorum. Nr. 1273. ■ Ordinatio publicatur,