Circulares literae dioecesanae anno 1928. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

XI.

XI Nr. 3624. Observatio praescrip­tionum disciplina­rium incul­catur. Alte naturae humanae originali peccato corruptae insidet propensio relaxandi leges atque normas, quae ad refraenandas cupidi­tates licentiamque humanam iugiter coarc- tandam sapieniissime conditae sunt. Ex quo fit, ut in unaquaque societate, vel in ipsa Ecclesia, quae licet a Deo incarnato condita hominibus tamen communi fragilitati obnoxiis coalescit, summi moderatores non solum id curare debeant, ut leges vicissitudinibus tem­porum accommodatae statuantur, sed etiam in id curas suas conferre teneantur, ut obser­vantia legum, si inter subditos relaxandi cupido accreverit, ad pristinum statum revocetur. Historia testatur in Ecclesia Dei discip­linam plus minusve debilitatam fuisse iis praecise temporibus, quando respublicae furore revolutionum conquassatae luissent. Etenim ubi ordo publicus eversus est legesque civiles contemptae, ibi novandi cupido ne institutis quidem Ecclesiae parcit et levissima ratione immutare studet ea, quae sapientissimo con­silio recenti quoque aevo apprime convenien­ter statuta sunt. Idem in nostris regionibus ante decem annos observatum est, cum nova­tores patriam nostram vesana libidine ad extremum exitium adduxerint. Grassante revo­lutione in disciplina cleri observantia conve­niens identidem desiderabatur, imo relaxatio­nes quaedam sine competenti auctoritate introductae, rebus in pace compositis, manse­runt, adeo ut episcopi suum esse putaverint de revehenda disciplina deliberare et negli- gentes clericos pro sua sollicitudine ad rectum legum ecclesiasticarum tramitem reducere. Sane quidem non de gravi lapsu agebatur, cum Dei gratia clerus Hungáriáé ex furore revolutionis honorem ac decorem status peni­tus salvaverit, nihilominus visum est resti­tuenda esse in rigore antiqua instituta, inter quae honor atque decor porro quoque veluti diadema speciei incontaminatus servari possit. Valde itaque episcopis displicuit mos noviter inductus deponendi vestem talarem, quae in Hungária ab antiquissimis temporibus usque ad recentissima pro habitu ecclesiastico cole­batur. Item episcopi dolenter observaverunt multos clericos sub praetextu frequentiae, pro munere pastorali cum laicis fovendae, plus aequo progressos esse et talibus locis conven­ticulisque cum laicis commisceri, qui clericali statui minime conveniant. Haud raro clerici ludis scenicis interessé cernebantur, quos laici non eruditionis ampliandae, sed unice voluptatis capiendae causa frequentant. Imo iterato relatum est clericos balneas promiscuo utriusque sexus usui destinatas frequentasse, licet pateat clero totis viribus ad id nitendum esse, ut eiusmodi balneae de medio tollantur nedum unice ob periculum animarum, sed vel ex ea ratione, quod conversatio utriusque sexus in balneis exitialem lapsum verae urba­nitatis, religione Christiana in orbem invectae, maturaret. Neminem latet hisce agendi modis clericos aliquantisper spiritui mundi indulsisse inter difficillimas Ecclesiae conditiones, ubi dispensatores mysteriorum spiritu Dei magis quam umquam sese imbuant opportet. Nemo itaque mirari debet episcopos Hungáriáé de abusibus tollendis sollicitos fuisseT I praeeunte fel. rec. praedecessore Nostro, qui clericos sibi subiectos in observantia legum firmare nunquam non satagebat, adhibitis hortamentis, imo si opus erat, severioribus sanctionibus. Studia haec pro suo erga nos paterno amore iuvit Summus Pontifex, qui sollertiam praedecessoris Nostri datis litteris probavit, laudavit eundemque ad ulterius progrediendum peramanter hortatus est. Licet observantia respectivarum legum, sicuti in votis erat, ultimis annis iam revire­scere coeperit, nihilominus episcopi, die 10 Octobris anni curr. in conferentiis coadunati, censuerunt ad ulteriora esse procedendum et 11

Next

/
Thumbnails
Contents