Circulares literae dioecesanae anno 1927. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

XI.

captivosque thesauris cordis sui solaretur, in operibus charitatis tors magis quam in colendis disciplinis admirandus. Rebus in pace compositis, iterum in Urbem vocatus est. ubi partim labores coeptos continuavit tontesque luris canonici typis mandandos paravit, partim vero munus consultoris in Con­gregationibus Romanis exercuit. Electi Antistitis cum eximiae virtutes tum in sacris disciplinis eruditio spem faciunt lore, ut onus formidabile humeris eius impositum inter funestas reipublieae et sedis aeppalis conditiones fortiter, sicut athleta Christi, sit sustentaturus. Et (piae humanas vires fors superarent, ea sane alleviabuntur adiutorio ex alto, quod veluti sufficientiam ad munus gerendum providenlis- simus Deus, exauditis tidelium precibus. Pastori concedet electo. Dum itaque clementissimam Archiepiscopi electionem ad notitiam Venerabilis Cleri et fidelium laeto animo perferimus, omnes in Domino hortamur, ut pro neo-electo fervidas ad Deum fundant preces et gratiarum abundantiam implorent. Vota nostra communisque oratio sint prima filialis amoris significatio, quam ultra montes, lilii ad Patrem, mittimus. Elinam arcanae vires affectus cordis nostri ad cor eius transmitterent venerandusque vir intelligeret. quam ardenter eum amplecti eaque sequi cupiamus, quae nos docebit praeeipietque in sanctitate veritatis. Peculiari fervore pro electo Archiepiscopo robur spirituale a Deo flagi­tamus, ut inter angustias, quibus archidioecesis nostra premitur, firma volun­tate efficere possit ea. (piae ad tuenda inra huius Sedis perantiquae et ad augendam fidem opportuna indicaverit. Utinam. Ipso regnante, ecclesia Stri- goniensis antiqua gloria splendere coeperit et in archidioecesi late patenti incrementa (idei et religionis conspiciantur. Eaxit Deus, ut servus eius, quem huc mittit ad proelianda proelia sua. animum nunquam dimitteret, sed inter tot certamina gratiis iugiter recreatus dimicaret, propugnaret et vinceret. i — ■ ■ ■ j Eacta archiepiscopi electione sequentia disponimus: 1. Oratio communis pro eligendo novo antistite et Collecta in Missa adhibenda, quas die 1<S. Augusti a. e. praescripsimus, in posterum, uti suapte intelligitur, erunt omittendae. 2. Die 18. mensis huius provisio ecclesiae Strigoniensis electioque Antistitis sollemniter in ecclesiis parochialibus denuncietur missaque sollemni celebrata cantetur hymnus Ambrosianus Te Deum cum respectiva oratione. Ad missam hanc magistratus civiles ac militares invitandi sunt et fideles de eadem iam praecedenti Dominica (d. 11. Dec.) opportuno modo edoceantur. 3. Die praecedenti, i. e. die 17. mensis huius, a hora fi. vespertina usque ad horam 6V2 cunctae campanae pulsentur.

Next

/
Thumbnails
Contents