Circulares literae dioecesanae anno 1927. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VIII.

39 quibus magna cum fascinatione nugacitatis par inest turpitudo, gravissimam animarum iacturam exsistere. Etenim quam plures huius generis scriptores fulgentissimis ima­ginibus impudica facta depingunt; obscoe- nissima quaeque, modo tecte, modo aperte et procaciter, omni castimoniae lege neglecta, enarrant; subtili quadam analysi vitia car­nalia vel pessima describunt eaque cunctis orationis luminibus et lenociniis exornant, adeo ut nihil iam in moribus inviolatum relinquatur. Id omne quam perniciosum sit, praesertim adolescentibus, quibus fervor aetatis diificiliorem efficit continentiam, nemo est qui non videat. Volumina autem illa, tenuia saepe, parvo venalia prostant apud bibliopolas, per vias et plateas civita­tum, in stationibus, quae dicuntur, viae ferreae, eademque in manus omnium mira rapiditate veniunt et familias Christianas in magna et luctuosa frequenter discrimina adducunt. Nain quis ignorat litteris eius- modi phantasiam fortiter excitari, effrena­tam libidinem vehementer accendi et cor in coenum turpitudinum trahi1? Ceteris vero fabulis amatoriis multo peiores solent ab iis proferri qui, horribile dictu, pabulum morbosae sensualitatis rebus sacris cohonestare non verentur, amoribus impudicis quamdam pietatem in Deum et religiosum mysticismum, falsissimum qui­dem, intexendo: quasi Fides cum rectae vivendi normae negligentia, imo impuden- tissima infitiatione componatur et virtus religionis cum morum depravatione con­societur. Contra, sanctum est vitam aeternam neminem consequi posse, qui, licet verita­tes divinitus revelatas vel firmissime credat, praecepta tamen a Deo data non custodit, cum Christiani hominis ne ipsum quidem mereatur nomen quicumque fidem Christi professus, Christi vestigiis non ingreditur; „Fides sine operibus mortua est“ (lac., 2, 26) monuitque Salvator noster: „Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum“ (Matt., 7, 21). Ne quis vero illa opponat: in pluribus illorum librorum nitorem et ornamenta orationis vere laudanda inesse, psycholó­giám hodiernis inventis congruentem prae­clare doceri, lascivas autem corporis vo­luptates eo reprobari quod exprimantur, ut sunt, foedissimae, aut quod interdum cum conscientiae angoribus conjunctae ostendan­tur, vel quod patefiat quam saepe extrema turpissimi gaudii luctus cuiusdam poeniten­tiae occupet. Nam neque scribendi elegantia, nec medicinae aut philosophiae scientia — si modo his litterarum generibus ea con­tinentur — nec mens, quaevis ea sit, aucto­rum impedire unquam possunt quominus lectores, quorum generatim, propter naturae corruptionem, magna est fragilitas magna- que ad luxuriam propensio, paginarum im­mundarum illecebris sensim irretiti, et men­tibus pervertantur et cordibus depraventur, ac, remissis habenis cupiditatum, ad scelera omnis generis delabantur, vitamque ipsam, sordibus oppletam, fastidientes, haud raro se ipsi interimant. Ceterum quod mundus, qui sua quaerit usque ad contemptum Dei, his libris delecte­tur, eosdemque divulget, mirandum non est; sed maxime dolendum, a scriptoribus qui christiano nomine se iactant, operam stu­diumque in tam exitiosas litteras conferri. Numquid fieri potest, ut principiis ethicae evangelicae adversando, adhaereatur lesu benedicto, qui omnibus, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigant, praecepit1'? „Si quis vult — inquit — post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me“ (Matt., 16,24). Atque eo quidem audaciae et impu­dentiae scriptores processisse non paucos videmus, ut ea ipsa vitia suis libris in vul­gus spargant, quae Apostolus vel nominari a christifidelibus vetuit: „Fornicatio autem, et omnis immunditia... nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos“ (Eph., 5, 3). Di­scant isti tandem aliquando se duobus do­minis servire non posse, Deo et libidini, religioni et impudicitiae. „Qui non est me- cum — ait Dominus Iesus — contra me est“ (Matt., 12, 30), ac certe cum lesu Christo non sunt scriptores sordidis descriptionibus bonos depravantes mores, qui societatis civilis ac domesticae sunt verissima fun­damenta. Az imént közöltek kapcsán főképen arra hívom fel a lelkipásztorkodó papság íigyel- mét, hogy a híveket a kifejezetten érzékies irodalmi termékeknek tiltott voltáról meg­felelő módon kioktassák. Ezen a téren ugyanis nagy a tájékozatlanság. Sokan azt hiszik, hogy csak azok a tiltott könyvek s csak azokat nem szabad és nem lehet olvasni halálos bűn el­követése nélkül, amelyek az Index-ben fel vannak sorolva. Ezzel ellentétben számtalan könyv van, amely nem szerepel az Index-ben, mégis tiltottnak minősítendő általános törvény alapján, mely tiltottnak jelenti ki mindazokat az irodalmi termékeket, melyek a jó erköl-

Next

/
Thumbnails
Contents