Circulares literae dioecesanae anno 1927. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
CIRCULARES ADIOECESANAE Nr. 18. Archieppus in capite anni ad Clerum. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Festum circumcisionis Domini, quod non tantum seriem festorum totius anni aperit, sed principium atque initium novi anni constituit, exoptatissimam mihi praebet occasionem dirigendi ad Vos verba paternae sollicitudinis atque amoris addendique reflexiones quasdam pastoralem sollicitudinem laboresque nostros, anno elapso in gloriam Dei susceptos, spectantes. Renascentibus enim annorum vice temporibus, renati in nobis renovatique respondeant oportet sensus atque affectus. Hisce meis litteris vero ad excitandos fovendosque hosce affectus e parte mea aliquid saltem conferre cupio. Quemadmodum enim redeuntis primordia veris novum sopitae hiemali somno naturae infundunt vigorem novaque fructuum producunt germina : ita nova incipientis nunc anni laborumque ejusdem decursu suscipiendorum ininterrupta series novum nobis necesse est inspiret zeli sacerdotalis fervorem ad novumque nos impellat humillime petendae hauriendaeque gratiae super- naturalis succum. Historia magistra vitae docente scimus, quod quamvis Ecclesia semper habeat unum atque idem supernaturale elementum sibi a divino fundatore datum, frondem tamen emittat fructusque proferat locorum ac temporum indigentiis maxime convenientes. Cum igitur non tantum annorum exeuntis et occipientis vertantur vices, sed quotidie secum ferant novas ideas, novas motiones, immo nova pericula, necesse est renovari quoque zelum nostrum, ne dici de nobis queat: qui non proficit, dejicit. Multa ac salubria anno elapso a Vobis VV. Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi in cura animarum generatim ac in specie in juventutis educatione praestita fuisse cum recognitione ac laude hisce extollo; sed hoc non obstante ad ulteriora et excelsiora Vos admonitos esse desidero. Nec solummodo imbecillia Praesulis Vestri hoc Vos commonent verba, sed sacra quoque occipientis anni idipsum Vobis innuunt mysteria, sacratissimum nempe nomen Jesu, divino Puerulo inditum, munusque ipsius nomine hoc indicatum. Cum singulus nostrum vi muneris nobis concrediti alter debeat esse Christus, idem quod nomine Jesu exprimitur, unicuique nostrum incumbit officium salvandarum animarum. Quod animas salvandi munus cum propter ingravescentes nostrorum temporum difficultates magis necessarium graviusque evadat, acrius oculos in architypum nostrum figere debemus considerantes, quomodo muneris nostri partes, vel a teneris vitae suae initiis, ab ipsa sua circumcisione edoceat. Sanctissimum nomen Jesu vexilli instar nobis praefulget. Assumendo nomen terribilis potestatis, ad quod omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum,1 tamen jam in ipsa nominis assumptione humi1 Phil. 2, 10. 1