Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

7 Nr. 165. Litterae Suae Sane titatis ad Aeppum. Autographas et benignissimas Suae Sancti­tatis litteras, in quibus Sanctissimus Dominus Noster clero populoque huius A.-Dioecesis apostolieam benedictionem clementissime im­pertire dignatus est, hisce filiali cum reve­rentia et devotione publico. Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster, salutem et apostolieam benedictionem. In epistula sane officiosissima, quam ad Nos ante Natalem Jesu Christi diem ominum causa dedisti, apte dicebas, unum superesse eiusdem Christi Jesu Vicarium, qui, dum cla­vum Petrianae naviculae inter procellas huius temporis tenet, populis legem recte agendi et tutissimam pacis inveniendae viam indicet atque commonstret. Quo in genere nihil sane Nobis antiquius contingere possit, quam ut, restituta ubique gentium pace et tranquilli­tate ordinis, homines inter se diligant, ut Uni­genitus Dei, dulcissimo Infantis adspectu in terris apparens, eos in immensum diiexit. Quod igitur Nobis optabas, ut, quae Encycli- cis Litteris, epistulis sermonibusque ad hunc diem docuimus, ea, ad salutem felicitatemque Christianae societatis in irritum ne cadant, iucundo gratoque animo accepimus; horum- que exitum votorum tecum et cum tuis In­fantis Jesu benignitati commendamus, cuius caritas et virtus non minus hodie habet in orbe terrarum ardoris atque efficientiae quam cum hominum naturam suscepit. Tam stu­diosae interea voluntatis erga Nos tuae am­plissimam tibi cupimus a bonorum omnium datore Deo renumerationem; cuius quidem auspicem paternaeque caritatis Nostrae tes­tem, tibi, Dilecte Fili Noster, et clero popu­loque tuo apostolieam benedictionem pera­manter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die III. mensis Januarii anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. XI. Strigonii, die 15. Januarii 1924. Congressus eucharisticus hoc anno die­bus 22—27. Julii in civitate Amstelodamensi (Amsterdam) in Hollandia celebrabitur. Civi­tas Amstelodamensis decursu saeculorum ex humili pago ad principalem regni urbem evecta et ob miraculum eucharisticum cele­berrima omnino digna est, ut in eadem inter- nationalis congressus eucharisticus celebretur. Ideam congressum ibidem celebrandi suam fecit D. eppus Namurcensis, perpetuus congres­suum praeses, maximo cum gaudio accepta­vit D. eppus Harlemensis, proprius urbis epi­scopus, benignissime approbavit SS. D. N. Pius PP. XI. Plurimis e causis vehementer exoptandum est, ut catholici patriae nostrae ibi repraesentati sint iam vel ideo, ut tali quoque modo contestentur suam erga nobi­lissimam Batavorum nationem gratitudinem, quae duris post bellum temporibus plurima nobis exhibuerat beneficia. Cancellaria con­gressus, ad quam insinuationes dirigi debent, est: Amsterdam, Spinhuissteeg 4. Strigonii, die 15. Februarii 1924. Nr. 519. Congressus eucharisti­cus anno curr. in civitate'Am- steloda- mensi cele­brandus. Napjaink igen elszomorító jelensége a papi hivatások gyérülése. Míg régebben évről-évre a tanulók színe-java nagy számban esedezett a papi ruháért, addig ma általában csak gyen­gébb deákok s azok is csak kisebb számban jelentkeznek a papi pályára. A tünet annál fájdalmasabb, mert — amint látszik — álta­lános. Ezért a papi hivatások megfogyatko­zása fölött érzett aggodalom az elmúlt évi 2 407. sz. Könyörgés a papi hi­vatások ke­gyelméért s új egyesület a papi hiva­tások ápo­lására. i

Next

/
Thumbnails
Contents