Circulares literae dioecesanae anno 1923. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
5 Nr. 267. Litterae ;Suae Sanctitatis ad Aeppum. Benignissimas Suae Sanctitatis litteras ad me directas eo cum majori gaudio communico, quod Sua Sanctitas nobis omnibus apostolicam benedictionem clementissime impertire dignata fuerit. Dilecto Filio Nostro Joanni Tit. S. Eusebii S. R. E. Presb. Cardinali Csernoch Archiepiscopo Stri- goniensi Strigonium. PIUS PP. XI. Dilecte Fili Noster, Salutem et apostolicam benedictionem. Peraccepta quidem atque grata Nobis acciderunt fausta vota quibus nuper, sub Natalicia Servatoris Domini sollemnia, studiose Nos prosequebare. Cum enim noverimus ab illo ea omina esse profecta qui Nobiscum summo amore atque necessitudine coniungeretur, in amantissima tua epistula non tam officium quam animum, uti par est, valde amavimus. Debitas igitur grates de re tibi habemus agim usque; ac, pro mutua erga te caritate Nostra, vehementer a Puerulo Jesu petimus ut et in annos plurimos te bene valentem sospitare velit, et veram pacem tuae patriae ac prosperitatem quantocius largiatur. Interea caelestium conciliatrix munerum ac praecipuae benevolentiae Nostrae testis apostolica sit Benedictio quam tibi, dilecte Fili Noster, universoque tuo clero ac populo amantissime impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IX. mensis Januarii MCMXXIII, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. XI. Strigonii, die 29. Januarii 1923. SSmus Dominus Noster Pius PP. XI. in encyclicis litteris „Rerum omnium“ sub 26-a m. Januarii a. curr. publicatis, recolendo memoriam coelestis natalis tri- centesimi egregii Ecclesiae Doctoris, hunc ipsum coelestem patronum constituit catholicorum scriptorum, qui diariis vel aliis scriptis in vulgus edendis, Christianam sapientiam illustrant, provehunt atque tuentur. Hac eadem occasione SS. Dominus Noster devotionem publicam in honorem S. Francisci Sal. ad finem hujus anni celebrandam disposuit, de qua et qualiter servanda suo tempore congrua ab hinc decernentur. Strigonii, die 16. Febr. 1923. Az egyházjogi törvénykönyv 130. canonja előírja, hogy az újonnan felszentelt papok három éven keresztül évenként ismétlő vizsgálatot tegyenek a hittudományi tárgyakból. Ezen ismétlő vizsgálatoknak megtartását jelen intézkedésemmel elrendelem. Nr. 916. S. Franciscus Sal. patronus coelestis scriptorum catholicorum constituitur. 924. sz. Felszenteltek ismétlő vizsgálatai. 2