Circulares literae dioecesanae anno 1922. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
14 Quod spectat ad lugubra pietatis officia pro refrigerio animae defuncti Regis celebranda, sequentia disponimus: 1. In omni ecclesia parochiali Nostrae archidioecesis sollemnis missa de Requiem cantetur et quidem die, qui spectatis circumstantiis localibus, aptissimus videatur. Optamus tamen, ut haec missa, quantum fieri potest, die tumulationis defuncti Regis fiat, qui sine dubio per ephemerides opportuno tempore divulgabitur. Omnes magistratus locales rite invitentur. In scholis fiat feriatio et iuventus scholaris ducatur ad officia pietatis in ecclesiam. 2. Campanae sonent mane, meridie et vespere diei tumulationis per quadrantem horae, insuper vespere missam de Requiem praecedente et durante absolutione, quae dabitur missa celebrata. 3. Ecclesiae vexillis, si quae praesto sint, neris ornentur. 4. Pietati singulorum sacerdotum committimus, ut in missa quotidiana et orationibus suis defuncti Regis memoriam faciant. Strigonii, die 2. Aprilis 1922. Joannes m. P. Cardinalis, Archiepiscopns.