Circulares literae dioecesanae anno 1920. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
8 quae agenda sunt, doceamus. Clamandum, nec cessandum est, esti non audiamur. Nostrum est plantare, rigare, dabit incrementum Deus, ubi voluerit. Impraesentiarum duo sunt, ad quae praecipue dirigere debetis non tantum attentionem, sed omnem curam fidelium vestrorum. Unum est quaestio instantium ad publica regni comitia electionum. Ab effectu harum electionum dependet sors futura patriae nostrae, dependet sors catholicarum scholarum futuraque ecclesiae in patria nostra conditio. Nolite tacere, cum bonum commune, cum salus rei publicae et ecclesiae loqui jubet. Non ideo debet ecclesia fieri domus negotiationis, sed meminerimus, quod in medio concivium ipsi quoque cives, patriae filii populique duces simus. Prima vice accidit, quod in electionibus feminae quoque suffragia ferent. Instruendae, monendae, inviandae erunt, ut iure hoc in bonum commune utriusque rei publicae utantur. Non iuvent suffragiis suis nisi viros ecclesiae et patriae sincere addictos, qui toto vitae suae tenore probarunt, illos non proditores, sed patres patriae fidelesque ecclesiae filios faturos, quique ipsis a centrali christianae unionis fractione commendabuntur. Et quod valet de foeminis, illud in maiori adhuc gradu valet de viris. Nemo se ab urnis retineat et abstineat; omnes quippe absque gravi causa semet abstinentes punientur et quod pessimum foret, facile evenire poterit, ut unius alteriusve absentia resultatum totius electionis in discrimen vocet. Alterum quod VV. FF. et Filii in Christo Dilectissimi vestrae, sed magis adhuc caritati fidelium impensissime commendare volo, est penuria alimentorum, quam plurimi, praesertim civitatum incolae patiuntur. Nostis magnam Hungáriáé partem, soli fecunditate nulli secundam, sub hostili dominatu constitutam esse adeoque a nobis seclusam, ut abhinc ne frustulum quidem panis accipiamus. Scio et in reliqua patriae parte haud inveniri aliquam nutrimentorum abundantiam et ipsa quoque maiora dominia vix tantum habent post communisticam bonorum administrationem, unde proprias tegant indigentias. Adhibita tamen circumspecta distributione et prudenti parsimonia fere ubique tantum invenitur, unde aliis aliquid tribui queat. Quantum- cumque aliquis parum habeat, tamen plus habet illo, qui nihil habet, atque ideo „si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.“ (Tob. 4, 9.) Quid mirum, quod trepida futuri sollicitudo anxios teneat animos, quum praesertim in maioribus civitatibus degentes operarii fame pressi facile irritentur et ad pessima quaeque seduci queant. Latrantem stomachum compescere dificile est. Ne itaque egestas ipsi regno in exitium cedat, malo remedium, aut saltem lenimen necesse est, ut afferat caritas. In sacris utriusque legis paginis interposita summa Dei auctoritate inculcata nobis legimus beneficentiae opera tunc maxime exercenda, quando proximi nostri in illis, quae ad quotidianum victum pertinent, penuriam patiuntur. „Si unus de fratribus tuis ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum tuam, sed dabis ei, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis, ad quae manum miseris“ (Deut. 15, 7. seqq.) et iterum per os prophetae: „Frange esurienti panem tuum.“ (Is. 58, 7.) Et quia iam tunc temporis non deerant, qui proprio commodo et emolumento studentes frumenta a communi usu subtrahebant, his maledictionem minatur, illis vero, qui vendi offerunt, pretio utique non usurario, benedictionem. „Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.“ (Prov. 11, 26.) Supersedeo hic adducendis a lege gratiae testimoniis. Sufficiat tantummodo provocare ad classicum S. Jacobi apostoli effatum (2, 14 — 16.) et adducere testimonium S. Joannis dicentis: qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et