Circulares literae dioecesanae anno 1920. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fraires et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 1. Archiepisco- pus ad cieram in capite novi anni. Quod celeberrimus Romanorum historiographus de sorte suae gentis scribit: lVita populi Romani per incerta maris et tempestatum quotidie volvitur (Tac. Ann. 3, 54.), hoc pro dolor, de nostra quoque plurimum afflicta gente valet. Intercapedine mille annorum, a quo tempore natio hungarica patriam hanc incolit, licet plurima aegerrimaque perferebat, tantis calamitatibus, stragibus ac nunc, exposita haud unquam fuerat. Quodsi enim ferae Tartarorum incursiones regnum depopulaverint, quodsi infausta clades Mohácsiana regnum privaverit rege, archipraesulibus, magnatibus et nobilitate regni, quodsi magna pars haereditatis Sti Stephani sub jugum Turearum devenerit, ipsum tamen regnum adeo direptum ac annihilatum non fuit, prout nunc non sine fundato angore et timore eventurum pertimescimus. Penes haec ingentia mala quasi secundarii ordinis videntur esse illa, quae in specie ADioecesim iam nunc inde feriunt, quod bona archiepiscopi et capituli metropolitan ab extranea potestate civili iniuriose detinentur deque proventibus eorum disponere legitimi usufructuarii impediuntur, adeo ut ipsa ADioecesis privata sit caritatis et beneficentiae fontibus, unde omnes institutiones arcliidioecesanae alebantur et quarum defectum nunc sentiunt quotquot iisdem fruebantur. Vere nobis applicari possunt verba S. Hieronymi scribentis ad Eustoch. (Ep. 33.): „Illam quondam potentiam et ignorantiam divitiarum ad tantam inopiam pervenisse, ut tecto et cibo et vestimento indigeat.“ His omnibus autem vix comparari possunt vulnera, tempore diuturni belli, praesertim vero novem mensibus duarum revolutionum vitae publicae et imprimis religiosae inflicta. Non est meum hic per partes enumerare quantam cladem intulerit prorumpens ex inferni barathro spiritus perversionis omnibus institutionibus nostris. Vos Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi, qui in medio mundi in maligno positi penes gregem Domini excubias agitis, optime nostis quantopere successerit hominibus perversis omnem destruere auctoritatem, quod equidem haud mirum est. Labefactata enim fide, discerpto vinculo illo, quod homines ad Deum ligabat, cultu Dei e cordibus sublato necesse erat cadere thronos illos temporales, in quibus sedebant principes hujus saeculi, Dei vicem gerentes et non populorum sed Dei nomine gubernacula tenentes. Dirutis autem tróniš principibusque legitimis exulare coactis, firmissimum illud evanuit fundamentum, in quo iustitia, publica securitas omnisque generis commodum atque prosperitas civium requiescebant. In destructa tali modo societate facile iam fuit secfatoribus perversorum principiorum erigere dominatum abominabilis commu- nismi bellumque indicere apertum Deo, religioni, iuri proprietatis, civibus innol