Circulares literae dioecesanae anno 1920. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
18 ték, hogy azt részükre utólag kieszközölhessem. Az igénybejelentések legkésőbb április hó 20-ig küldendők ide. Esztergom, 1920. márc. 12. Nr. 734. Oratio imperata sublata est. Pluries iam a Nobis quaesitum est, utrum obligatio recitandi orationem imperatam pro pace obtinenda adhuc subsistat. Ad tollendum omne dubium praesentibus declaramus omnes praescriptiones, quae ultimis annis de orationibus imperatis datae fuerant, non esse amplius in vigore et per consequens nullam obligationem in praesenti subsistere recitandi orationem, ad quam non obliget Officium Diei et ordo missarum in Calendario exhibitus. Strigonii, die 8. Aprilis 1920. Nr. 658 Obitus Ludovici Raj ner. Die 27. mensis huius Ludovicus Rcij- ner Epp. Tit. Cydiess., auxiliaris Nobis et iam praedecessori Nostro f. r., Capituli E. M. S. Praepositus M. etc. annum agens octavum supra septuagesimum, sacerdotii vero quinquagesimum quartum sacramentis iterato susceptis e vivis ereptus est luctus totius archidioeceseos ac moeror. Ultimae vitae suae anno adeo jam senserat corpusculi debilis sanitatem imminui, ut ab officio Vicarii Generalis quod multorum annorum intercapedine praeclare gesserat, erga iteratas preces relevari debuerit. Litterarum studiis caritatisque operibus penitus addictam deduxit vitam, quam nunquam non commendavit morum integritas, infucatae pietatis cultus, animi constantia frontisque serenitas. Oblitus sui, parce victitans, omnia omnibus factus hoc unum toto nobilissimi animi nisu prosecutus est, ut praestantia virtutum suarum operumque excellentia Ecclesiae decori cederent utilitati que eorum, quibus praeire Illi datum erat, inservirent. Quod animos omnium devinxit venerationemque conciliavit. Miserabilem parvulorum sortem quasi praesagiens pro tuendis prolibus societatem coaluit, quam magis magisque diffundere et vel in minimis regere nec declini aetate senioque confectus destitit et ex parte haeredem quoque exiguae substantiae suae scripsit. In letali morbo, cuius dolores immota animi firmitate perferebat, mirifice in Eo resplenduit patientiae virtus, adeo ut in memoria illorum, quibus pluries cum morte luctantem ultimis vitae mensibus videre concessum erat, remanserit in adversis magis quam in prosperis admirandus. Archidioecesis nostra gravem passa est jacturam per obitum viri omni virtutum genere excellentis, cujus memoriam grata conservabit posteritas. Fatis erepti memores vota faciamus Deo. Strigonii, die 81. Martii 1920. Niedermann József 1000 K-t adományozott a nyugdíjalap javára. Esztergom, 1920. április 8. Martinus Máté nominatus est cate- cheta Budapest. Augustinus Siposs dimissus est in dioec. Sabarien. Strigonii, die 8. Aprilis 1920. Felhívom Tdő Papságom figyelmét Kovács Mihály jászfelsőszentgyörgyi plébánosnak „A harang“ című szakmunkájára, mely a Szent István-Társulatnál jelent meg s 20 kor. árban ott kapható. A kiváló munka a harangbeszerzésekkel kapcsolatos kérdésekben értékes irányítást nyújt. Esztergom, 1920. febr. 25. 348. sz. Biedermann József adománya. Nr. 734. Mutationes personales. 408. SZ. Kovács M. „A harang“ c. műve ajánltatik. Datum Strigonii, die 8. Aprilis 1920. Joannes m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.