Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 109. Aeppus ad clerum in capite novi anni. Claudentes annum eventibus gravis­simi momenti plenissimum, ingredientes- que novum, qui innovationibus refertus se praesentat, paterni cordis nutum se­quendo, breviter saltem ad Vos V. V. et Dilectissimi Fratres verba dirigere con­stitui consolando invicem per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.1 Ante omnia itaque gratias Vobis ago, pro piis votis et gratulationibus ad festa Natalitia Domini caputque novi anni nun­cupatis. Deus ipse sit merces vestra magna nimis, pro hac teneri atque filiali amoris significatione, quae multum alleviat grave onus humeris meis impositum, quod qui­dem semper ingenti pondere premebat animum, nunc vero, nisi adesset gratia ex alto vestraque filialis cohaesio fidelis- que cooperatio, plene insupportabile esset. Immutationi rerum, quae recentis- simo tempore adeo celeriter consecuta est, tribuendum quod variae postulentur innovationes, quae in quantum necessa­riae erunt, doctrinamque ecclesiae atque constitutionem ejus divinam non attin­gunt, pro temporis opportunitate certe fient effectuique mandabuntur. Vera ta­1 Rom. 1, 12, 7. men innovatio, ni fallor, in fideliori obser­vantia spiritus clericalis et disciplinae ecclesiasticae quaerenda est, quemadmo­dum historia ecclesiae luculenter testa­tur. Hoc sensu monuit jam S. Paulus clerum et populum Colossensem.1 Exuite hominem veterem seu hominem natura­lem, animalem, instinctibus carnalibus deditum et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Qualescunque in­novationes in ecclesia catholica successu aetatum factae sunt, quarum plurimas in ipso novo juris canonici codice inveni­mus, illae nunquam attigerunt, sed nec attingere possunt medullam religionis di­vinae ipsamque ecclesiae constitutionem, sed formas et manifestationes externas tantum ejusdem, veritas enim Domini manet in aeternum.2 Omnes institutiones civiles et cult urales mutantur et sicut vestimentum veterascunt, sola ecclesia catholica jam per duo millenia eadem ipsa permansit a subversionibus et mu­tationibus mundi immunis, quippe quae aedificata est supra firmam petram. No­vitas immarcescibilis ecclesiae nostrae est 1 Coloss. 3. 2 Ps. 116. 1

Next

/
Thumbnails
Contents