Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

14 Nr. 2389 Libri pro­hibiti. tuuntur: Can. 815: „panis (pro Missae sacrificio) debet esse mere triticeus et recenter confectus ita ut nullum sit peri­culum corruptionis. Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corrup­tum.“ Can. 1272: „Hostiae consecratae sive propter fidelium communionem, sive propter expositionem Sanctissimi Sacra­menti et recentes sint et frequenter reno­ventur, veteribus rite consumptis ita ut nullum sit periculum corruptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordinarius loci hac de re dederit.“ Propter maximam autem quae debe­tur reverentiam erga SS. Eucharistiae Sacramentum mandat haec S. Congre­gatio ut in cunctis ecclesiasticis Dioece­sium ephemeridibus datum responsum edatur, quo facilius omnibus patescat et ab iis, ad quos spectat, fideliter ac reli­giose servetur. Datum ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 7 de­cembris 1918. Ph. Card. Giustini, Praefectus. L. f S. f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius. Strigonii, die 19. Aug. 1919. In generali consessu Supremae huius Sacrae Congregationis Sancti Officii Emmi ac Emmi Domini Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales damna­runt ac proscripserunt et in Indicem lib­rorum prohibitorum inserenda esse decre­verunt opuscula: 1. Ernesto Bonaiuti, La genesi della dottrina agostiniana intorno al peccato originale. Roma, Tipográfia del Senato di Giovanni Bardi, 1916. 2. Ernesto Bonaiuti, Sani’Agostino. A. F. Formiggini, Editore in Roma, 1917. Et insequenti fera V, die 28 eiusdem mensis et anni, Sanctissimus Dominus Noster Benedictus divina Providentia Papa XV, in audientia R. P. D. Assessori Sancti Officii impertita, relatam sibi Emmorum Patrum resolutionem approbavit, confir­mavit ac publicari iussit. Datum Romae in aedibus Sancti Officii, die 14 decembris 1918. A. Castellano, S. R. et U. I. Notarius. Strigonii, die 19. Aug. 1919. Cum ob belli cessationem e clericis servitio militari adstrictis pleri que iam dimissi proprias dioeceses et sedes repe­tierint et reliqui brevi dimittendi in eas sint redituri, congruum est ut, mutatis rerum adiunctis, decretum huius S. Con­gregationis Concilii de provisione officio­rum et beneficiorum diei 14 novembris 1916 suam vim et robur exerere desinat. Illud itaque revocatur, prout per praesen­tes littares de mandato SSmmi decernitur et declaratur esse revocatum et non am­plius vigere: proindeque Ordinarii redin­tegrantur in suas facultates eadem officia et beneficia conferendi, servatis tamen de i ure servandis, et praesertim canonibus 147—182 et 1431—1447 Codicis luris Canonici, necnon prae oculis habita In­structione edita a S. Congregatione Con- sistoriali De clericis e militia redeuntibus diei 25 octobris 1918. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis Concilii, die 26 feb­ruarii 1919. F. Card. Cassetta, Praefectus. L. f S. I. Mori, Secretarius. Strigonii, die 14. Aug. 1919. SSmmo Dno Nostro Benedicto Papae XV humillimae porrectae sunt preces ut consulere dignaretur iis Religiosis, qui, bello perdurante, militiae nomen dare coacti, impares forte se sentiant ad regu­larem vitam instaurandam. Porro Sanctitas Sua preces remisit ad H. S. Congregationem, ut, habito respectu ad peculiares horum Religiosorum circum­Nr. 2391. Revocatur Decretum de provisione officiorum et bene­ficiorum du­rante bello. Nr. 2392. i Responsio circa petitio­nem quorum- ! dam Religio­sorum e mili­tia redeun­tium.

Next

/
Thumbnails
Contents