Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
12 Jesu Christi sunt, hi sunt cum Episcopo“ (Philad., III. 2.); quare qui non sunt cum Episcopo, nec Dei sunt neque Jesu Christi. Eosdem volumus admonitos quam dedeceat sacerdotem catholicum, qui in coercendis cupiditatibus ceteros anteire debeat, ipsum infirmiorem videri. Quam ob causam alte vehementerque denuntient Episcopi nullam prorsus ab Apostolica Sede de sacerdotalis continentiae lege permitti posse quaestionem, quae quidem lex ab ipsa tamquam peculiare ornamentum habetur Ecclesiae Latinae, eiusdem- que fons quidam praecipuus actuosae virtutis. Retundant praeterea ex auctoritate necesse est inconsideratissimam eorum temeritatem qui non verentur haec contendere: „Bona sive mobilia sive immobilia singulorum beneficiorum seu institutorum ecclesiasticorum, imo etiam piarum quarumvis fundationum, quoquo modo ad ecclesias et instituta illa pertinentium, esse inalienabilem proprietatem omnium in Hungária exsistentium catholicorum; eorumque administrationem, iusque de illis pro lubitu disponendi, non tantum in fines praestitutos, sed etiam in alios prorsus fines, transferenda esse ad comitia sic dicta catholicorum“. Quibus quidem principiis, a spiritu sacerdotali maximae alienis, non solum hierarchicus ordo omnisque Ecclesiae disciplina subvertitur, sed etiam divina ipsa Decalogi praecepta violantur. Simul vero Episcopos, quam maximo studio possumus, hortamur ut omnibus paternae caritatis officiis suum quisque clerum sibi devinciant, varias eius necessitates materiales, uti dicuntur, et morales ipsi per se accurate exquirant, eisque ut medeantur nihil praetermittant; id quod non dubitamus quin ipsi iam habeant in animo efficere. Item explorent quid suo populo pro novis temporibus necesse sit, eique opportune consulant; et, si opus fuerit, rem ad Apostolicam Sedem deferant. — Haec tibi, dilecte fili Noster, qui in acie et dimicatione versaris, paterna cum fiducia edicentes, caelestium auspicem munerum et praecipuae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi tuoque gregi universo amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XII mensis martii, in festo S. Grregorii Magni, anno MCMXIX, Pontificatus Nostri quinto. BENEDICTUS PP. XV. Autographas benignissimasque Suae Sanctitatis litteras filiali cum obsequio communicantes Ven. Clerum certiorem reddimus, quod fundamento decisionis in iis contentae unionem sacerdotum, quae ad nomen Papi Tanács audiebat, supprimendam esse duximus ac pro suppressa declaravimus. Strigonii, die 20. Junii 1919. I. Praefatio in Missis Defunctorum : Per omnia saecula saeculorum. Arnen. y. Dominus vobiscum. 5'. Et cum spiritu tuo. y. Sursum corda. Habemus ad Dominum. y• Gfratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et i ustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. In quo nobis spes beatae resurrectionis effulsit: ut quos contristat certa moriendi conditio, eosdem consoletur futurae immortalitatis promissio. Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur: et dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes. Nr. 2388. Praefationes in missal i romano inserendae.