Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes, sed sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.“1 Haud abs re erit hoc loco in mentem revocare illa, quae Eliae prophetae acciderant turbulentissimis istis temporibus quibusve Dominus ipse insinuavit prophetae suo, quod si ipsum quaerere, causam suam coram populo tueri velit, hoc non in tempestate grandi, non in ventis subvertentibus montes et conterentibus petras, non in commotione esse faciendum, neque in igne, sed in sibilo aurae tenuis.1 2 Modestiam fidelium Christi apostolus notam esse vult omnibus hominibus,3 eo magis illa decet ad servitium divinum electos et segregatos sacerdotes, qui idonei esse debent et alios docere et illos qui contradicunt arguere.4 Prout testante apostolo sancti per fidem vicerunt regna et obturaverunt ora leonum,5 ita nos cum sibilo aurae lenis, cum mansuetudine et modestia, quae decet sanctos6 obtinebimus, ut justa desideria nostra compleantur. Quod jam ad partem onerum nostrorum materialem attinet, certum est, quod illa tempore belli jugum vix supportabile imposuerit humeris cleri nostri. Jugum hoc VV. FF. et Filii in Christo dilectissimi in quantum potui alleviare conabar. Ante omnia mihimetipsi dictum esse reputans illud notissimum : abstine, sustine, nihil intermisi, ut illi, qui ope et auxilio indigent, tale etiam accipiant. Haud cunctatus sum insuper, in quantum hoc cum charactere et independentia cleri 1 Ephes. 5, 15. 3 3. Reg. 19, 11, 12. 5 Phil. 4, 5. 4 2. Tim. 4, 2. 5 Hehr. 11, 33. 8 Ephes. 5, 3. componi poterat, de subsidiis illis quoque providere, quae a potestate publica, salvis supradictis principiis, titulo aequitatis magis quam juris accipi poterant. Adno- tare autem debeo, neminem, qui indigentias suas mihi exposuerat, dimissum fuisse vacuum. Quodsi vero hoc non obstante distributa subsidia hinc inde infra exspectatam mensuram remanserint, hoc non defectui promptissimae voluntatis, sed hiatui mediorum adscribere velitis aliisque necessitatibus a cura omnium ADioecesis ecclesiarum repetendis. Nec hoc praeterire volo, quod Deo juvante et non obstantibus novercis belli temporibus, latis libenter sacrificiis successerit meliorem efficere sortem rude donatorum fratrum nostrorum, qui jam ab initio nascentis anni majores percipient pensiones. Coordinationem pensionis rude donatorum fratrum ceterum haud censeo absolutam et pro tempore regnantis caristiae sufficientem ; ideo curae mihi erit, ut adauctis sufficien- tibusque mediis, illa deinceps quoque adaugeatur ita, ut a curis temporalibus soluti reliquo vitae tetrestris spatio non tantum promeritae quieti indulgere, sed majori cum sollertia semet ad ingrediendum iter vitae aeternae praeparare valeant. Hoc unicum adnotare volo, nolle me activo clero relate ad fundum pensiona- lem majora imponere onera; quippe cui durante bello jam vel ipsa publica tributa tam magnum imposuerunt onus, quodsi portaverit, aliis sufferendis vix par erit. Cum vero fundus pensionum non solum principiis strictae obligationis, quam potius fraternae caritatis motivis superstructus sit, ipse deinceps quoque illi succurram et alios quoque, quibus sors melior obtigerat successuros esse haud dubito. Ceterum VV. FF. et Filii in Christo