Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
71 Vili. Nr. 2703 Consilium a Vigilantia et iuramentum antimoder- nisticum. Cum in Codice iuris Canonici nulla fiat mentio Consiliorum a vigilantia et Iuramenti antimodernistici, de quibus respective agitur in Constitutione Pascendi Dominici gregis et Motu-proprio Sacrorum Antistitum s. m. Pii PP. X., inspecto Codicis ipsius can. 6. n. 6. propositum est dubium: An praescriptiones ad duo supra memorata capita spectantes, post diem festum Pentecostes, in vigore manere pergant an non? Re, iussu SSmi D. N. Benedicti Pp. XV. feliciter regnantis, ad Supremam hanc Sacram Congregationem Sancti Officii delata, Emi ac Rmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Glenerales, in plenario conventu habito feria IV. die 20 martii 1918, expresse declarandum decreverunt: „Praescriptiones praedictas, ob serpentes in praesenti modernisticos errores latas, natura quidem sua, temporarias esse ac transitorias, ideoque in Codicem luris Canonici referri non potuisse; aliunde tamen, cum virus Modernismi diffundi minime cessaverit, eas in pleno suo robore manere debere usquedum hac super re Apostolica Sedes aliter statuerit“. Et sequenti feria V eiusdem mensis et anni idem SSmus D. N., in solita audientia R. P. D. Adsessori impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem plane adprobare ac suprema Sua auctoritate confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 22. martii 1918. L. f S. Aloisius Castellano, S. R. et U. I. Notarius. S trigonii, die 28 Maii 1918. Quum ex Canone n. 1267. §. 1, iam vigente, Codicis iuris canonici inter dies festos de praecepto adnumeratur etiam Festum S. Joseph Sponsi B. Mariae Virginis, Conf., quod maxime decet nobiliori ritu decorare, quumque etiam Festum in Dedicatione S. Michaelis Archangeli, cum quo militiae caelestis principe omnes angelorum chori honorantur, eadem ritus nobilitate dignum visum fuerit, Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV. supplicibus quoque votis cleri plebisque fidelis ab infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationis Pro-Prae- fecto relatis libentissime obsecundans utrumque Festum primarium, respectiva die 19. martii et 29. septembris in universa Ecclesia recolendum, a ritu duplici 12 Nr. 2826. De festo S. Joseph et Michaelis Archang.